Charter Document - 03880053
| Charter Number: | 03880053 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1225 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
C miseratione diuina portuensis et sancte Rufine episcopus apostolice sedis legatus dilectis in christo abbati et conuentui sancte crucis patauiensis diocesis salutem in salutis auctore Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecti in christo uestris iustis precibus inclinati donationem iuris patronatus quod nobilis vir Lewpoldus dux Austrie in ecclesia de Sulze obtinebat uobis ab eodem duce factam de consensu et approbatione bone memorie Wolfkeri quondam patauiensis episcopi sicut in ipsius episcopi instrumento plenius continetur sicut iuste et rationabiliter et absque prauitate est facta auctoritate legationis qua fungimur confirmamus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit omnipotentis dei et beatorum apostolorum ipsius indignationem se nouerit incursurum Datum apud sanctam crucem anno domini MCCXXV kalendis Aprilis
