Charter Document - 03880050
Charter Number: | 03880050 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Honorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati Cisterciensi et vniuersis coabbatibus eius et fratribus sub eodem ordine deo seruientibus salutem et apostolicam benedictionem Contingit interdum quod nonnulli propriis incumbentes affectibus dum sanctionum sensum legitimum ad sua uota non habent accomodum superinducunt adulterum intellectum in temporali compendio eternum dispendium non timentes Sane quia sicut audiuimus quidam suo nimis inherentes ingenio nimiumque uoluntarii concilii generalis interpretes de noualibus post idem concilium acquisitis a uobis intendunt decimas extorquere ne super hiis uos contingat indebita molestatione uexari nos interpretationem illorum intellectui constitutionis predicti concilii super Cisterciensium decimis edite asserimus peregrinam In ipsa quidem expresse cauetur ut de alienis terris et amodo acquirendis si eas propriis manibus aut sumptibus colueritis decimas persoluatis ecclesiis quibus ratione prediorum antea soluebantur Vnde si ad prope positum aciem discretionis extenderent aduertentes nichillominus de quibus noualibus apostolica sedes intelligat indulgentiam super talibus piis locis concessam non sic circa noualia noue interpretationis ludibrio ingenia fatigarent Inhibemus ergo auctoritate presentium ut nullus a uobis de noualibus a tempore concilii excultis uel in posterum propriis manibus aut sumptibus excolendis decimas exigere uel extorquere presumat Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani XIIII kalendas Februarii pontificatus nostri anno sexto