Charter Document - 03880049
Charter Number: | 03880049 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Honorius episcopus seruus seruorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopo Salzeburgensi et suffraganeis eius ac dilectis filiis abbatibus prioribus et aliis ecclesiarum prelatis per Salzeburgensem prouinciam constitutis salutem et apostolicam benedictionem Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissoluitur et canonice sententie seueritas eneruatur ut uiri religiosi et hi maxime qui per sedis apostolice priuilegia maiori donati sunt ubertate passim a malefactoribus suis iniurias sustineant et rapinas dum uix inuenitur qui congrua illis protectione subueniat et pro fouenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat Specialiter autem dilecti filii abbas et fratres monasterii sancte crucis Cisterciensis ordinis tam de frequentibus iniuriis quam de ipso cotidiano defectu iustitie conquerentes vniuersitatem uestram litteris petierunt apostolicis excitari ut ita uidelicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere quod ab angustiis quas sustinent et pressuris uestro possint presidio respirare Ideoque uniuersitati uestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus illos qui possessiones uel res seu domos predictorum fratrum uel hominum suorum irreuerenter inuaserint aut ea iniuste detinuerint que predictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur seu in ipsos fratres contra apostolice sedis indulta sententiam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare uel decimas laborum de possessionibus habitis ante concilium generale quas propriis manibus aut sumptibus excolunt seu nutrimentis ipsorum spretis apostolice sedis priuilegiis extorquere monitione premissa si laici fuerint publice candelis accensis excommunicationis sententia percellatis si uero canonici regulares uel clerici seu monachi fuerint eos appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis neutram relaxaturi sententiam donec predictis fratribus plenarie satisfaciatur et tam laici quam clerici seculares qui pro uiolenta manuum iniectione anathematis uinculo fuerint innodati cum diocesani episcopi litteris ad sedem apostolicam uenientes ab eodem uinculo mereantur absolui Villas autem in quibus bona predictorum fratrum uel hominum suorum per uiolentiam detenta fuerint quamdiu ibi sunt interdicti sententie supponatis Datum Laterani X kalendas Martii pontificatus nostri anno sexto