Charter Document - 03880048
Charter Number: | 03880048 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Honorius episcopus seruus seruorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis et dilectis filiis aliis ecclesiarum prelatis ad quos littere iste peruenerint salutem et apostolicam benedictionem Benefaciens dominus bonis et rectis corde dilectos filios fratres Cisterciensis ordinis in uia mandatorum eius inoffense currentes tamquam populum acceptabilem sibi numero et merito ampliauit eisque de rore celi et terre pinquedine benedicens dilatauit locum tentorii eiusdem ordinis et pelles tabernaculorum eius extendit Sed quod dolentes referimus in uia hac qua ambulant superbi contra eos laqueos extendentes imo uelut torrentes iniquitatis irruentes in eos ipsos bonis suis que soli domino sunt dicata non solum nequiter defraudare cum filii huius seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sint uerum etiam iniquitate potentes uiolenter spoliare nituntur et quod grauius est nonnulli de hiis qui eos debuerant in christi uisceribus carius amplexari et fauorabilius confouere ipsos immanius persequentes priuilegia que ipsis a sede apostolica suis exigentibus meritis sunt indulta gestiunt penitus eneruare dicendo illa fuisse omnino in generali concilio reuocata uel alias intellectum priuilegiorum ipsorum ita maligna interpretatione ad libitum peruertendo quod nisi os iniqua loquentium obstruatur nil restet quin predicti fratres priuilegiorum suorum pene penitus fructu frustrentur per quod illi non tam eisdem fratribus quam nobis iniuriari probantur dum contra sedis apostolice indulgentias memoratos fratres temere perturbare presumunt molientes contra nostre plenitudinem potestatis dum indulta nostra irreuerenter impugnant Nos autem qui predictos fratres speciali prerogatiua dilectionis et gratie amplexamur utpote qui iugiter offerentes domino suorum uitulos labiorum non solum nobis sed etiam uniuersali ecclesie piis intercessionibus incomparabiliter suffragantur nolentes huiusmodi uexationibus eorum sabbati amaricari quietem quos tenemur potius omnimodis consolari uniuersitatem uestram monemus et hortamur attente et per apostolica uobis scripta precipiendo mandantes quatinus supradictos fratres ob reuerentiam diuinam et nostram habentes in uisceribus caritatis eis priuilegia et indulgentias apostolice sedis eisdem concessas inuiolabiliter conseruetis et faciatis ab aliis conseruari salua moderatione concilii generalis uidelicet ut de alienis terris a tempore predicti concilii acquisitis et de cetero acquirendis exsoluant decimas ecclesiis quibus ratione prediorum antea soluebantur nisi aliter cum eis duxerint componendum Alias quoque dictos fratres ab incursibus malignorum taliter defendatis quod defensores iusticie ac pietatis probemini amatores deumque uobis propitium et nos reddatis exinde fauorabiles et benignos Datum Laterani IIII idus Februarii pontificatus nostri anno sexto