Charter Document - 03880047
Charter Number: | 03880047 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Honorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis vniuersis abbatibus et conuentibus Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Cum preter pauperem uictum uestrum omnia bona uestra hospitalitati et aliis piis operibus officiosissime sint exposita satis inhumane aliis auferri uidetur egenis quicquid a uobis uiolentia uel ingenio extorquetur Nec quia dominus manuum uestrarum operibus benedicens uiaticum peregrinationis uestre quanto magis illud fraterna caritate in usus pauperum distribuitis tanto magis celesti alluuione multiplicat estis deterioris conditionis habendi sed potius meliores cum non nisi uasis paratis celestis gratie oleum infundatur quod pauperis mulieris deficientibus uasis stetit Licet igitur largiente domino monasteria uestra plus solito temporalium floreant ubertate quia tamen exinde pauperibus uberius subuenitur nos uolentes eo uos de speciali gratia fauorabilius confouere quo exinde illi propensius complacere nos credimus qui quod uni ex minimis suis fit sibi reputat esse factum deuotionis uestre precibus inclinati auctoritate uobis presentium indulgemus ne apostolice sedis legati procurationes pecuniarias a monasteriis uestris exigere uel extorquere presumant sed cum ad domos uestras accesserint sine carnium esu cibis regularibus sint contenti Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani V idus Februarii pontificatus nostri anno sexto