Charter Document - 03880046

Charter Document - 03880046


Charter Number: 03880046
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1222
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Honorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati Cisterciensi et vniuersis coabbatibus eius et fratribus sub eodem ordine deo seruientibus salutem et apostolicam benedictionem Cum ordinis uestri generosa plantatio multe religionis et honestatis flores et fructus protulerit effuso longe lateque laudabilis conuersationis odore apostolice sedis auctoritatas considerans per Marthe sollicitudinem prouidendum esse Marie quieti ut orantis Marie suffragiis satagentis Marthe sollicitudo ministerii iuuaretur ne alicuius temeritatis incursus sancte conuersationis otium perturbaret ordinem ipsum et priuilegiis et nonnullis indulgentiis specialis gratie prerogatiua muniuit Nos autem qui salutifera commoda uestra benigno fauore prosequimur tranquillitati uestre libenter prout possumus prouidemus auctoritate presentium inhibentes ne legati sedis apostolice sine speciali mandato nostro in uos excommunicationis uel suspensionis et in monasteria uestra interdicti sententias contra ea que uobis sunt ab apostolica sede concessa promulgent Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani VI idus Februarii pontificatus nostri anno sexto