Charter Document - 03880044
Charter Number: | 03880044 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Honorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati Cisterciensi et vniuersis coabbatibus eius et fratribus sub eodem ordine deo seruientibus salutem et apostolicam benedictionem Constituti iuxta uerbum prophete licet insufficientibus meritis super gentes et regna officii nostri debitum decenter exequimur cum euellimus euellenda et plantanda plantamus recta regimus et dirigimus indirecta Significastis siquidem nobis quod in quibusdam partibus consuetudo detestabilis inoleuit uidelicet quod cum aliqui emulantes charismata meliora monasteria uestri ordinis uolunt causa religionis intrare ut ibi domino famulentur capellani eorum donec ab ipsis pecuniam que mortuarium nuncupatur extorqueant prout a parrochianis suis decedentibus consueuerunt accipere illis temere se opponunt quare super hoc nostre prouidentie remedium flagitastis Volentes igitur abusum corruptele huiusmodi aboleri auctoritate uobis presentium indulgemus ut capellanorum contradictione huiusmodi non obstante liberas personas ad uos e seculo fugientes libere recipere ualeatis Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani XIIII kalendas Februarii pontificatus nostri anno sexto