Charter Document - 03880043

Charter Document - 03880043


Charter Number: 03880043
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Anno domini MCCXX primo factum est quod Pot filius Potonis comitis ad nos Geurienses canonicos venit domino Cosme episcopo et nobis taliter retulit et disposicionem patris sui taliter significavit quod supra musunium in uilla Sasun iuxta Nulos quidquid iuris ipse possidebat plenarie et sine aliqua diminucione ecclesie sancte crucis in Austria quia ibi voto confrater fuerat perpetuo contulit possidendum Et ne post mortem eius a filiis uel a nepotibus suis ecclesia memorata super hoc possit habere inpedimentum uel contradiccionem nostro testimonio in presentem cartam petierit adnotari et sigillo capituli nostri inpressam presentibus et futuris in argumentum fidei si opus fuerit presentari Bulcono preposito Reda custode Veruntone decano existentibus