Charter Document - 03880042

Charter Document - 03880042


Charter Number: 03880042
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

R[udbertus] dei gracia episcopus Olomucensis omnibus hanc paginam inspecturis salutem in domino Cuidam seruienti nostro Conrado nomine concessimus quandam vineam in villa que uocatur Engensalsdorf usque ad finem uite sue tenendam et etiam filiis suis si quos susciperet ex legitima vxore filiis inquam tantum et non filiabus ita tamen quod in recognitionem et in censum annualem solueret domui de sancta cruce quolibet anno XII numos cui vineam prefatam contulimus hereditario iure possidendam secundum quod prescriptum est Si autem prefatus C censum predictum domui iam dicte non solueret ita ordinauimus quod nisi sit ex gracia abbatis et conuentus ipse uinea careat et abbas ipsam uineam sibi vendicet possidendam sine contradiccione Census autem debet solui in festo sancti Michaelis In huius rei testimonium sigillum nostrum fecimus apponi nullo instrumento huic scripto presenti preiudicante etiam si prefatus C aliud instrumentum uideatur habere