Charter Document - 03880041

Charter Document - 03880041


Charter Number: 03880041
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1219
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Eberhardus dei gracia Salzburgensis archiepiscopus apostolice sedis legatus uniuersis christi fidelibus in perpetuum Cum secundum scripture auctoritatem sicut ignis aquam elemosina extinquat peccata peccata nostra redimere elemosinis atque extinquere cupientes conuentui sancte crucis in Austria tria talenta nudi salis in Mulbach cum consensu capituli nostri pontificali potestate ac perpetuo iure donauimus statuentes et precipientes ut predicta summa a salinariis nostris memorati conuentus nunciis annuatim sine contradictione soluatur quocumque anni tempore oportunius eam tollere ac deferre potuerint Que donatio nostra ut et apud successores nostros rata inconuulsaque permaneat presentem paginam sigilli nostri fecimus impressione muniri Datum in Salzburc anno ab incarnatione domini MCCXVIIII Nonis Decembris Indictione