Charter Document - 03880035

Charter Document - 03880035


Charter Number: 03880035
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1214
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius episcopus seruus seruorum dei venerabilibus fratribus Salzeburgensi archiepiscopo et suffraganeis eius et dilectis filiis abbatibus prioribus decanis archidiaconis et aliis ecclesiarum prelatis per Salzeburgensem prouinciam constitutis salutem et apostolicam benedictionem Audiuimus et audientes mirati sumus quod cum dilectis filiis abbati et conuentui sancte crucis cisterciensis ordinis a patribus et predecessoribus nostris concessum sit et a nobis ipsis postmodum indultum et etiam confirmatum ut de laboribus quos propriis manibus aut sumptibus excolunt nemini decimas soluere teneantur quidam ab eis nichillominus contra apostolice sedis indulgentias decimas exigere et extorquere presumunt et praua ac sinistra interpretatione apostolicorum priuilegiorum capitulum peruertentes asserunt de noualibus debere intelligi ubi noscitur de laboribus esse scriptum Quum igitur manifestum est omnibus qui recte sapiunt interpretationem huiusmodi peruersam esse et intellectui sano contrariam cum secundum capitulum illud a solutione decimarum tam de terris illis quas deduxerunt uel deducunt ad cultum quam de terris etiam cultis quas propriis manibus aut sumptibus excolunt liberi sint penitus et immunes nec ullus contra eos materiam habeat malignandi vniuersitati uestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus omnibus parrochianis uestris auctoritate apostolica prohibere curetis ne a memoratis fratribus de noualibus uel de aliis terris quas propriis manibus uel sumptibus excolunt seu de nutrimentis animalium ullatenus decimas presumant exigere uel quomodolibet extorquere Quia uero non est conueniens uel honestum ut contra sedis apostolice indulgentias temere ueniatur que obtinere debent inuiolabilem firmitatem mandamus uobis firmiterque precipimus ut si qui monachi canonici clerici uel laici contra priuilegia sedis apostolice memoratos fratres super decimarum exactione grauauerint laicos excomunicationis sententia percellentes monachos canonicos siue clericos contradictione dilatione et appellatione cessante ab officio suspendatis et tam excommunicationis quam suspensionis sententiam faciatis usque ad dignam satisfactionem inuiolabiliter obseruari Ad hec presentium uobis auctoritate precipimus quatinus siquis eorumdem parrochianorum uestrorum in sepedictos fratres uiolentas manus iniecerit eum accensis candelis excomunicatum publice nuncietis et tanquam excommunicatum faciatis ab omnibus cautius euitari donec eisdem fratribus congrue satisfaciat et cum litteris diocesani episcopi rei ueritatem continentibus apostolico se conspectui representet Datum Rome apud sanctum Petrum II Idus Martii Pontificatus nostri anno septimodecimo