Charter Document - 03880032
Charter Number: | 03880032 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus christi fidelibus quod ego Hugo de Eigen abbati et conuentui de sancta cruce quinquaginta marcas argenti contuli ipsique mihi de prediis suis quinque mansos soluentes annuatim quinque talenta in Vlricheskirchen sitos designauerunt eosque ad hos usus in perpetuum deputauerunt ut de ipsis omni conuentui in festiuitate apostolorum Symonis et Jude in bonis piscibus alboque pane ac uino annuatim seruiatur meique et uxoris mee atque omnium parentum meorum in eadem die apud ipsos commemoratio fiat in perpetuum Et ne hanc constitutionem ullus abbas ullus prior ullusue cellerarius infringere uel in irritum reuocare debeat aut iuste possit ullo unquam tempore neue ullus heredum meorum in predictis quinque mansis quicquam iuris habere uelit aut unquam ualeat memoratus abbas et conuentus in testimonium et memoriale gestorum suam mihi cartam dederunt atque a me istam acceperunt que carte ne mutari aut falsari ualeant ambe unius alphabeti in medio scripti ac per medium secti cautione sunt notate Ego enim supradictos quinque mansus in possessionem neque accepi aliquando neque accipere uolui aliquomodo sed quidquid per impensas marcas iuris mihi acquisisse uidebar totum fratribus deo in sancta cruce seruientibus super altare sancte Marie manu propria delegaui testibus astantibus quorum hec sunt nomina Otto Turse gener meus et Hugo filius eius Ulricus Waiso Albero de Staleke Ortolfus Penichil de Eigen Bernhardus de Borsenbrunnen Albero Murl de Ruhenecke Hugo de Hinterberc Rapoto de Rorbach Meinhardus de Swinwarte