Charter Document - 03880030
Charter Number: | 03880030 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte trinitatis et indiuidue unitatis Andreas dei gracia Hungarie Dalmatie Chroatie Rame Seruie Galicie Lodomerieque rex in perpetuum Regie sublimitatis interest et equitas suadet naturalis vt qui sua statuta a suis successoribus desiderat obseruari ipse quoque suorum predecessorum sanctiones pari studeat diligentia conseruare vt nulla uetustate dissoluantur que succedentium sibi regum auctoritas perpetua stabilitate decreuerit roborare Inde est quod priuilegium a recolende memorie fratre nostro rege Hemerico cenobio sancte crucis in Austria concessum renouantes uerbo ad uerbum presenti scripto duximus inserendum Hemericus dei gracia Hungarie Dalmatie Chroatie Rame Seruieque rex in perpetuum Quoniam humanorum actuum series cum tempore simul et ordinatore cito preterit et deletur consonum esse dinoscitur legibus equitatis vt regia liberalitas intendat quam plurimum esse repleta muneribus maxime religioni conpatiendo et uiris deo militantibus in nomine illius regis in cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura regnorum extremum diem habendo pre oculis erogare copiose maturet Quod et progenitores nostri et horum felicis precipue memorie pater noster Bela rex prudenter animaduertentes inter alia pietatis acta innumera cenobium sancte crucis in Austria fouebat ut suum manutenebat ut proprium et elemosinarum larga crebraque donatione sustentabat Cuius nos cum regni successores et potestatis ac copiarum omnium legitimi simus heredes pietati etiam eius et liberalitati non impares inueniri uolentes predium quod bysseni quondam possidebant de iure Mossuniensis castri exemptum prememorato cenobio sancte crucis ita ut bysseni illud habuerunt integrum cum omnibus pertinentiis suis regia ac potestatiua manu in regno nostro perpetuo iure contulimus possidendum Quod predium per pristaldum nostrum Maurum Mossuniensem comitem abbati et fratribus sancte crucis ex precepto nostro assignatum his metis collustratur et includitur Videlicet prima meta sumit initium ad septentrionem a fluuio qui uocatur Sar Deinde protenditur ad orientem iuxta riuulum qui fluit in predictum fluuium Sar Deinde ascendit planiciem minimi montis et descendit in uallem arundinetorum Deinde ascendit ad uiam a meridiana plaga ante siluam cuius nomen hagenowe que silua patrimonium est filiorum comitis Stephani Deinde descendit in magnam uallem ad occidentem et transit ultra magnam uiam et tandem terminatur in prenotato fluuio Sar Preterea eidem cenobio tria milia salium qui regales dicuntur sicut a recolende memorie predecessoribus nostris patre uidelicet ac fratre regibus concessa fuerunt ab antiquo in Suprun in festo sancti regis a salinariis sub pena dupli de proprio sine omni contradictione persoluenda presentis pagine auctoritate in perpetuum confirmamus Ut autem tam a predecessoribus nostris facta donatio quam nostre confirmationis series nullis unquam temporibus ualeat retractari presenti eam pagina in noticiam deduci posterorum et regie auctoritatis sigillo iussimus roborari Datum per manum Roberti Albensis prepositi et aule regie cancellarii anno dominice incarnationis MCCVIII Johanne Strigoniensi archiepiscopo Bertoldo Colocensi electo existentibus Kalano quinque ecclesiensi Bolezlao Waciensi Katapano Agriensem Kalenda Vesprimiensem Petro Geuriensem ecclesias feliciter gubernantibus Chepano filio Stephani Bachiensi et palatino comite Bancone Bano existentibus Jula Budrugiensi Marcello Supruniensi Benedicto woywoda Petro curiali comite regine Chenadiensem Poth Mossuniensem comitatus tenentibus Regni nostri anno tercio