Charter Document - 03880029

Charter Document - 03880029


Charter Number: 03880029
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1207
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui sancte crucis cisterciensis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas uestras et domum cum omnibus que impresentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus Specialiter autem possessiones Sulze Wecelendorf et Poumgarten quas quondam L et F filius eius duces Austrie uestro monasterio contulerunt sicut eas iuste ac pacifice possidetis uobis et per uos ipsi monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Rome apud sanctum Petrum IIII Kalendas Martii Pontificatus nostri anno decimo