Charter Document - 03880028
Charter Number: | 03880028 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1207 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Liupoldus dei gracia dux Austrie et Stirie notum omnibus esse volo tam presentibus quam futuris quod monachi sancte crucis in tribus placitis meis querimoniam mihi fecerunt istius modi Rudgerus Dumo ut dicebant omne patrimonium suum in ulricheskirchen videlicet domum suam et duas villicales curias et viginti octo curtilia in wilrates sex mansus et dimidium in porinstorf tres mansus in alrichestorf mansum et dimidium hec inquam omnia cum pratis et silvis et omnibus pertinentiis deo et beate Marie in sancta cruce delegavit hoc nimirum modo eaque conditione ut si Adelheidis filia sua sine liberis obiret in usum fratrum deo in sancta cruce servientium iure perpetuo cederent Itaque fratres ipsi conquesti mihi sunt quod eadem Adelheidis cum non habeat liberos paterni patrimonii partem vendiderit partem in pignoraverit partem reliquam Chunrado secundo marito suo contulerit Ad hec cum in quarto placito responsura foret egoque finalem super his daturus essem sententiam mittens Chunradus abbatem sancte crucis in domum suam vocavit talisque inter eos assentiente Adlheide facta est compositio ut partem illam prediorum que inpignorata fuisset abbas et conventus sancte crucis quinquaginta talentis redimeret atque ex his vero tres mansus in porinstorf in wilrates curtile unum et in ulricheskirchen duo curtilia in possessionem mox acciperet cetera vero Chunradus et adlheidis toto vite sue tempore possideant ita tamen ut neque vendendo neque in pignerando neque ullis aliis modis aliquid ex eis a sancta cruce debeant abalienare sed post mortem amborum ad sanctam crucem libere et absolute pertineant etiam si Chunradus ex alia uxore liberos procreaverit Pactum etiam est ut ea que Chunradus vendidit id est in alrichestorf mansum et dimidium et in kogelbrunnen villicalem curiam abbas si iusta querimonia potest requirat et recipiat Talis itaque pactio cum inter eos constituta fuisset Chunradus in sanctam crucem veniens pactionem ipsam confirmavit cunctaque predicta predia super aliare sancte Marie delegavit Post hec wienne coram me tam pactionem quam delegationem confessus est confessa est etiam Adelheidis omnia hec sua voluntate facta et idcirco mea quoque auctoritate confirmata sunt per presentem paginam ac sigilli mei inpressionem testiumque adhibitionem quorum nomina hec sunt Heinricus comes de Lechesmunde Wernhardus de Scowenberc Vlricus de Peccahe Kolo de Truhsen Wigandus de Klamme Hermannus de Kranechperc Marquardus de Hintperc Heinricus de Stritwisen Kadoldus de Veldesperc et Wichardus frater eius Dietricus de Liehtensteine Hadmarus de Sunnenberc Hugo de Molanstorf Heinricus de Ulricheskirchen Irenfridus de Hintperc Ulricus de Wolfgerestorf Albero de Alberdorf et multi alii Actum Wienne in capella Gotfridi camerarii anno dominice incarnationis MCCVII V idus Marcii