Charter Document - 03880026

Charter Document - 03880026


Charter Number: 03880026
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1203
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte trinitatis Omnibus christi fidelibus pax et exultatio multiplicetur in perpetuum Principum nobilitatem decet parentum suorum pia facta non solum inviolabiliter conservare verum etiam censure sue authoritate alacriter confirmare Hinc est quod cunctis christi fidelibus tam presentis etatis quam future generationis agnitum esse volumus quod ego Levpoldus dei gratia dux austrie ac stirie pie memorie patris mei Levpoldi videlicet elemosinam roborare cupiens silvulam quandam sitam iuxta fluvium qui vocatur Satilbach quam ipse ad pratum exstirpandam domui sancte crucis ob remedium anime sue nec non parentum suorum contulit quam etiam patruus meus Heinricus scilicet de medlich petitione sua circumlimitavit iure perpetuo tradere curavi Quocirca ut hec eadem donatio in evum permaneat inconvulsa privilegium munimine ac sigilli nostri inpressione atque testium subscriptione decrevimus firmare Heinricus de medlich Leupoldus de molansdorf Ulricus de Gademe Leupoldus pincerna de molansdorf et frater eius hugo Wichardas de sancto vito et pater suus hugo Albero pincerna stirie de grimsteine Herbordus de landeke Vlricus de maripurch Facta autem sunt hec anno ab incarnatione domini MCCII Indictione vero VI anno ducatus nostri in austria V Stirie vero nono Datum in sancta cruce V kalendas aprilis per manus hartungi notarii