Charter Document - 03880024

Charter Document - 03880024


Charter Number: 03880024
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1203
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte trinitatis et individue vnitatis Hemericus dei gracia Hungarie Dalmatie Chroatie Rame Seruieque rex in perpetuum Quoniam humanorum actuum series cum tempore simul et ordinatore cito preterit et deletur consonum esse dinoscitur legibus equitatis vt regia liberalitas intendat quamplurimum esse repleta muneribus maxime religioni compaciendo et uiris deo militantibus in nomine illius regis in cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura regnorum extremum diem habendo pre oculis erogare copiose maturet Quod et progenitores nostri et horum precipue felicis memorie pater noster Bela rex prudenter animaduertens inter alia pietatis acta innumera cenobium sancte crucis in Austria fouebat ut suum manutenebat ut proprium et elemosinarum larga crebraque donatione sustentabat Cuius nos cum et regni successores et potestatis ac copiarum omnium legitimi simus heredes pietatique eius et liberalitati non impares inueniri uolentes predium quod bysseni quondam possidebant de iure mossuniensis castri exemptum prememorato cenobio sancte crucis ita ut bysseni illud habuerunt integrum cum omnibus pertinentiis suis regia ac potestatiua manu in regno nostro perpetuo iure contulimus possidendum Quod predium per pristaldum nostrum Maurum mossuniensem comitem abbati ac fratribus sancte crucis ex precepto nostro assignatum his metis collustratur et includitur Videlicet prima meta sumit initium ad septentrionem a fluuio qui uocatur Sar Deinde protendit ad orientem iuxta riuulum qui fluit in predictum fluuium Sar Inde ascendit planiciem minimi montis qui descendit in uallem arundine torum Deinde ascendit ad uiam a meridiana plaga ante siluam cuius nomen hagenowe que silua patrimonium est filiorum comitis Stephani Deinde descendit in magnam uallem ad occidentem et transit ultra magnam uiam et tandem terminatur in prenominato fluuio Sar Vt igitur nostre donationis series absque cauillationis scintillula stabilitatis sortiatur argumentum presentem paginam sigilli nostri munimine dignum duximus roborari Datum per manum Petri Albensis prepositi et aule regie cancellarii Anno ab incarnatione domini Millesimo Ducentesimo Tercio Venerabili Job Strigoniensi archiepiscopo existente reuerendo Johanne Colocensi archiepiscopo Calano quinque ecclesiensi episcopo Vgrino Jeuriensi episcopo Catapano Agriensi episcopo Symone Waradiensi episcopo Desiderio Chenadiensi episcopo Benedicto palatino et Bychoriensi comite Ypoch bachiensi comite Tyburcio comite de Budrug Chepano Supruniensi comite Jula Chenadiensi et curiali comite Poth Thymisiensi comite Thoma Posoniensi comite Martino comite de ferreo Castro Benedicto Woywada Nycolao comite de wywar Mauro comite de Mosson