Charter Document - 03880023

Charter Document - 03880023


Charter Number: 03880023
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Liupoldus dei gratia dux Stirie omnibus christi fidelibus in perpetuum Quoniam decens est et probabile paternam et avitam benignitatem nos in omnibus sectari ideo universitatem christi fidelium nosse uolumus ecclesiam sancte crucis cui patrocinium hereditario iure debemus nos per omnia fovere et amplecti Quocirca quecunque donatione pie recordationis patris nostri eidem loco sunt tradita vel concessa in quibus et nominatim exprimere nunc debitum uectigalium nostrorum in finibus stirensis ducatus decrevimus fratribus memorati cenobii libere concedimus grandia pro parvis et celestia pro terrenis nos sperantes adepturos Et ut hec rata sit nostre liberalitatis concessio sigilli nostri inpressione cartam hanc iussimus insigniri Testantur factum Vlricus de peca Erchengerus de landeser Rudolfus de Stadech Wigandus de Chlam Hermannus de putten Dietricus de hohenstoph et Ortolfus fratruelis ejus Gotsalcus de Froberch Pertholdus de emberberch Actum est anno incarnationis domini MCXCVII V idus Decembris in civitate Wienne