Charter Document - 03880020
Charter Number: | 03880020 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | |
Date: | 1195 - 1223 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit tam futuris quam presentibus et eorum felici memorie commendetur quod Heinricus de Medelik frater ducis Lupoldi beate memorie uidens domum infirmorum penuriosam aput sanctam crucem et habitantes in ea alimentis et solaciis necessariis eis carere et pene inopia frangi tria allodia uel quod idem est mansus tres que in vulgari nostro tevtonico videlicet Lehen dicuntur pro remedio anime sue nec non et parentum suorum eidem domui infirmorum et infirmis ipsius delegavit ita tamen quod nec abbas congregationis eiusdem loci nec celerarius nec officialis quisquam casu interueniente nec occasione ulla ostensa ab eadem memorata infirmaria auferre posset que scilicet supradicta allodia in villa que Wolfpaizzingen dicitur sita sunt Abbas autem Sancte Crucis et celerarius magister quoque eorundem infirmorum simul et universitas fratrum eiusdem claustri consulentes paruitati sue et timentes quod forte diabolo instigante inposterum ipsos aliquis pro supradictis allodiorum reditibus impeteret et disceptatione sicut modo frequenter contingit et rixas contra eosdem moueret domino Heinrico duci memorato peticione instabant ut rem ipsam gestam scripto mandaret quod et sicut nunc pre manibus est et factum uidetur Scripto enim sicut patet mandauit et sigilli sui inpressione id ipsum confirmauit testibus etiam multis confirmauit quorum nomina hic continentur Heinricus parrochus de Medelico Hebordus clericus Waltherus capellanus Sifridus marschalcus Wolfgerus pincerna Rudigerus dapifer Heinricus de Manswert Lupoldus de Medelico alter Lupoldus et alii quam plures tum de familia ejusdem ducis tum extranei