Charter Document - 03880017

Charter Document - 03880017


Charter Number: 03880017
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1188
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Liupoldus divina favente clementia dux Austrie cunctorum Christi fidelium presenti universitati et future posteritati pacem et quietem in perpetuum Quoniam divina aspirante gratia elemosinarum largitate deum nobis repropiciare cupimus modis omnibus ut earundem elemosinarum largitio eis quibus collata est inconuulsa permaneat providere decrevimus Quocirca omnibus tam presentis etatis quam future generationis hominibus notum esse cupimus quod ego Livpoldus dei gratia dux austrie annuente ac simul tradente germano meo carissimo Heinrico nec non et dilecta compare nostra Helena ducissa deo et beate Marie semper virgini et fratribus in domo Sancte Crucis ad laudem dei congregatis seu congregandis ex silva de qua prius eis partem quandam contulimus aliquid superaddere necessarium duximus Siquidem prius per ministeriales nostros Wichardum scilicet de Arnsteine et Vlricum de Gadme cum aliis nonnullis ministerialibus nostris predictis fratribus partem quamdam silve nostre designavimus Que cum minime eorum necessitatibus sufficiat de eadem silva uti jam diximus aliquantulum adiecimus et tam illam partem quam prius eis contulimus quam istam quam modo addidimus tali libertate qua nos eam possedimus manu potestativa super altare delegavimus ut eidem venerabili loco et fratribus inibi deo servientibus in omnes usus ac necessitates omne per evum liberrime subserviat ita tamen ut non exstirpetur neque stabula peccorum uel apiaria ibi collocentur Hanc autem nostram donationem non solum nobis proficere credimus verum etiam optamus ut deus et dominus omnipotens qui devotum offerentis numquam spernit affectum anime christianissimi patris nostri Heinrici et dilectissime matris nostre Theodore et ceterorum parentum nostrorum animabus regni sui concedat beatitudinem michique ac fratri meo simulque amplectende contectali mee ac soboli nostre sanitatem tribuat et incolumitatem et in regendis [subditis] pacem et tranquillitatem Verum ut nulli omnino hominum liceat nostram hanc donationem irritare minuere seu commutare vel aliquod ius in ea sibi vendicare presenti pagina statuimus terminos eius distinguentes testes annotantes ac sigilli nostri impressione signantes Termini sunt isti per ascensum ripe que uocatur Waltsatelbach usque ad locum cui nomen datum est fossatum Monachorum ab hinc usque Wurzwallen ab hinc per viam descendentem et ducentem ad fontem riuuli qui vocatur Butenbach et per descensum eiusdem rivuli usque ad semitam venientem de strata et ducentem ad montem qui vulgo dicitur hagge ab hac semita per aliam ascendentem et ducentem per locum quem vocant Rotenbrant usque in rivulum qui dicitur hanfpach ab hinc per eandem viam ad locum cui vocabulum est Roneh ab hinc per viam descendentem et ducentem per Radingsgraben ad Priventan Huius rei testes sunt Comes Cunradus de pilstein Comes Dietricus de Wazzerpurch Comes Liupoldus de pleigen Cunradus purcgravius de Nurenberch Comes Otto de Velburch Vlricus de asparn et filius ejus Wernherus de Griezpach Otto de Ramsperch Amelbertus de Lochhusen et filius ejus Rudolfus de Woluesteine Crafto de amcinspach Vlricus de Stuce Wichardus de Sevelde Hadmar de Cunringen Albertus de Pfafsteten Ortolfus de Winchele Herbortus de Landesekke Heinricus de Hertensteine et filius fratris eius Heinricus Otto de Mysowa et omnes fratres ejus Calho Pilgrimus Otto fratres de Mulbach Liutwinus de Sunnenberch Heinricus de Rotelnsteine Heinricus de Ruhensteine Rudolfus de Kirchlingen Otto de Porssenprunnen Perhtoldus de Arnsteine Albertus de Horne Wichardus de Gadme Vlricus de Gadme Rodolfus Stvbech Pertoldus Heinricus Albero fratres de Kelberberc Hermannus a Loshart Otto de Lengenbach Datum anno incarnationis dominice MCLXXXVIII II kal Jvn in mutarn Regnante Friderico imperatore feliciter Amen