Charter Document - 03880015

Charter Document - 03880015


Charter Number: 03880015
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1187
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Urbanus episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati monasterii Sancte Marie de Sancta Cruce eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet aut robur quod absit sacre religionis infringat Eapropter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium Sancte Marie de sancta Cruce in quo diuino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem loco institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur Preterea quascunque possessiones quecunque bona idem monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum uel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis Locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis grangiam de Satelbach et aliam de Satelbach cum pertinentiis suis grangiam de Prumgesuelde grangiam de Volchenuelde grangiam de Drumowe grangiam de Minchendorf grangiam de Sigenvelde et Sulze grangiam de Talarn cum omnibus earum pertinentiis Sane laborum uestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis siue de nutrimentis animalium uestrorum decimas a uobis nullus extorquere presumat Liceat quoque uobis clericos uel laicos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conuersionem recipere et eos sine contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper ne ulli fratrum uestrorum post factam in loco uestro professionem fas sit sine abbatis sui licentia de eodem loco discedere discedentem uero absque comunium litterarum cautione nullus audeat retinere Quod si quis eos forte retinere presumpserit liceat uobis in ipsos monachos siue conuersos sententiam regularem ex nostra auctoritate proferre Paci quoque et tranquillitati uestre paterna sollicitudine prouidere uolentes auctoritate apostolica prohibemus ne infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum ullus uiolentiam uel rapinam seu furtum committere ignem apponere hominem capere uel interficere aliqua temeritate presumat Insuper etiam apostolica auctoritate sanccimus ut quemadmodum a predecessoribus nostris statutum est nullus episcopus neque aliqua persona ad sinodos uel conuentus forenses uos inuitos ire compellat Sed nec ad domos uestras causa ordines celebrandi crisma conficiendi causas tractandi uel aliquos publicos conuentus conuocandi quisquam uobis inuitis presumat accedere Sanccimus etiam ut si episcopus in cuius parochia domus uestra fundata est tercio per interualla temporum cum humilitate et deuotione qua conuenit requisitus substitutum abbatem benedicere forte noluerit licitum sit eidem abbati si tamen sacerdos fuerit proprios nouitios benedicere et alia que ad officium ipsum pertinent exercere donec idem episcopus duritiam suam recogitet et benedicendum abbatem benedicere non recuset Sane si episcopi aliquid ab abbatibus uestri ordinis preter obedientiam debitam uel principes terre contra ubertatem ordinis a predecessoribus nostris et a nobis indultam expetierint liberum sit eisdem abbatibus auctoritate apostolica denegare quod petitur ne occasione ista predictus ordo qui hactenus liber exstitit humane seruitutis laqueo alligetur Illud adicientes ut nullus episcopus regularem electionem uestri abbatis impediat aut de instituendo aut deponendo seu remouendo eo qui pro tempore fuerit contra statuta Cisterciensis ordinis et auctoritatem priuilegiorum uestrorum se ullatenus intromittat Quod si ipsi episcopi aliquam propter hoc in ecclesias uestras uel personas sententiam promulgauerint eandem sententiam tamquam contra apostolice sedis indulta prolatam statuimus irritandam Preterea licitum sit uobis in causis uestris fratres uestros idoneos ad testificandum adducere atque ipsorum testimonio si rectum fuerit et propulsare uiolentiam et iustitiam uendicare Cum autem generale interdictum terre fuerit liceat uobis clausis ianuis exclusis excomunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa uoce diuina officia celebrare Nouas etiam et indebitas exactiones ab archiepiscopis episcopis archidiaconis aliisque omnibus ecclesiasticis secularibusue personis omnino fieri prohibemus Pro crismate uero oleo sancto consecrationibus ecclesiarum uel altarium seu ordinationibus clericorum qui ad sacros ordines fuerint promouendi siue abbate deducendo ad sedem uel quibuslibet aliis ecclesiasticis sacramentis nullus a uobis aut sub obtentu consuetudinis aut quolibet alio modo quicquam audeat postulare Ad hec libertates et immunitates a regibus principibus et ab aliis personis tam ecclesiasticis quam mundanis monasterio uestro concessas et antiquas et rationabiles consuetudines hactenus obseruatas integras et illibatas manere presenti decreto sancimus Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere minuere seu quibuslibet uexationibus fatigare sed omnia integre conseruentur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salua sedis apostolice auctoritate Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire presumpserit secundo tertioue commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri iesu christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri iesu christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant Amen atque Amen + Ego Henricus Albanensis episcopus + Ego Paulus Prenestinus episcopus + Ego Theobaldus Hostiensis et Velletrensis episcopus + Ego Petrus de bono Presbiter Cardinalis Tituli S Susanne + Ego Laborans Presbiter Cardinalis S Marie trans Tiberim titulu Calixti + Ego Jacintus Sancte Marie in Cosmidyn Diaconus Cardinalis + Ego Gratianus Sanctorum Cosme et Damiani Diaconus Cardinalis + Ego Rollandus Sancte Marie in Porticu Diaconus Cardinalis + Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano Diaconus Cardinalis + Ego Pandulfus Presbiter Cardinalis tituli XII Apostolorum + Ego Melior Presbiter Cardinalis Sanctorum Johannis et Pauli tituli Pamachii + Ego Adelardus tituli Sancti Marcelli Presbiter Cardinalis + Ego Radulfus Sancti Georgii ad uelum aureum Diaconus Cardinalis Datum Verone per manum Alberti sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii III Nonas Aprilis Indictione V Incarnationis dominice anno MCLXXXVII Pontificatus uero domni Urbani pape III anno II