Charter Document - 03880014
Charter Number: | 03880014 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1187 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Urbanus episcopus seruus seruorum dei Venerabilibus fratribus archiepiscopis episcopis et dilectis filiis abbatibus prioribus archidiaconis decanis presbiteris et aliis ecclesiarum prelatis ad quos littere iste peruenerint salutem et apostolicam benedictionem Quia plerumque ueritatis integritas per minorem intelligentiam aut malitiam hominum deprauatur non uidetur incongruum si ea etiam que manifeste dicta uidentur ad omnem ambiguitatis scrupulum amouendum euidentius exponantur et turbatoribus ueritatis omnis auferatur contradictionis occasio qua ea que recte dicta sunt aliqua ualeant obumbratione fuscari Accepimus autem quod cum dilectis filiis nostris abbati et monachis sancte Crucis sicut et aliis Cisterciensis ordinis fratribus a patribus et predecessoribus nostris concessum sit et a nobis ipsis postmodum indultum et confirmatum ut de laboribus quos propriis manibus aut sumptibus excolunt nemini decimas soluere teneantur quidam ab eis nichillominus contra indulgentiam apostolice sedis decimas exigere et extorquere presumunt et praua ac sinistra interpretatione apostolicorum priuilegiorum capitulum peruertentes asserunt de noualibus debere intelligi ubi noscitur de laboribus esse inscriptum Quum igitur manifestum est omnibus qui recte sapiunt interpretationem huiusmodi peruersam esse et intellectui sano contrariam cum secundum capitulum illud ab solutione decimarum tam de terris illis quas deduxerunt uel deducunt ad culturam quam de terris etiam cultis quas propriis manibus uel sumptibus excolunt liberi sunt penitus et inmunes ne ullus contra eos materiam habeat malignandi uel quomodolibet ipsos contra iusticiam molestandi uobis per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus omnibus parochianis uestris auctoritate nostra prohihere curetis ne a memoratis fratribus de noualibus uel de aliis terris quas propriis manibus uel sumptibus excolunt seu de nutrimentis animalium ullatenus decimas presumant quomodolibet extorquere Nam si de noualibus tantum uellemus intelligi ubi ponimus de laboribus de noualibus poneremus sicut in priuilegiis quorumdam aliorum apponimus Quia uero non est conueniens uel honestum ut contra instituta sedis apostolice ueniatur que obtine re dehent inuiolabilem firmitatem mandamus uobis firmiterque precipimus ut si qui laici clerici monachi siue canonici contra priuilegia sedis apostolice predictos fratres decimarum exactione grauauerint laicos excomunicationis sententia percellatis clericos canonicos siue monachos contradictione dilatione et appellatione cessante ab officio suspendatis et tam excomunicationis quam suspensionis sententiam faciatis usque ad dignam satisfactionem inuiolabiliter ohseruari Ad hoc presentium uobis auctoritate precipiendo mandamus quatinus si quis in predictos fratres manus uiolentas iniecerit eum accensis candelis publice excomunicatum denuntietis et faciatis ab omnibus excomunicatum cautius euitari donec congrue satisfaciat predictis fratribus et cum litteris diocesani episcopi rei ueritatem continentibus apostolico se conspectui representet Datum Verone VI kalendas Aprilis