Charter Document - 03880013

Charter Document - 03880013


Charter Number: 03880013
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Urbanus episcopus seruus seruorum dei Venerabili fratri Patauiensi episcopo et dilectis filiis ceteris ecclesiarum prelatis in eius diocesi constitutis salutem et apostolicam benedictionem Quanto acceptius religiosi uiri deo seruitium exhibent tanto pluribus eos et domos ipsorum nos conuenit presidiis communire ut per hec et ab infestatorum molestiis erui et ad ea que religionis sunt animos ualeant liberius applicare Sane sicut dilectorum filiorum nostrorum Abbatis et Conuentus sancte Crucis nobis directa relatio patefecit quidam peruersi homines eos iniuriis et grauaminibus multis afficiunt tam ipsum monasterium quam grangias et possessiones eorum hostiliter infestando Volentes igitur predicto monasterio paterna prouisione consulere uniuersitati uestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus cum de malefactoribus ipsis ad uos fuerit querela perlata ut de illatis iniuriis iuxta tenorem priuilegiorum Cisterciensi ordini de cuius professione prescripti monachi sunt indultorum satisfactionem exhibeant et ab eorum ulterius molestatione desistant eos appellatione remota per excomunicationis sententiam compellatis Datum Verone VIII Kalendas Aprilis