Charter Document - 03880012
Charter Number: | 03880012 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1187 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine summe et individue Trinitatis Omnibus presentis etatis et future generationis hominibus pax et exultatio multiplicetur in perpetuum + Quoniam statuta facta et dicta principum facile a memoria delentur humana nisi testimonio litterarum confirmentur idcirco tam presenti universitati quam future posteritati huius scripture attestatione significare decreui quod ego Liupoldus dei gracia dux austrie dictus cum consilio et assensu dilecti fratris mei Heinrici et dilecte coniugis mee Helene donaui deo et beate Marie et fratribus in sancta Cruce deo servientibus omne ius et debitum quod me contingebat in loco qui dicitur Minchendorf quem predicti fratres sancte Crucis spe majoris utilitatis de grangia in villam redegerunt Ne igitur occasione colonorum qui ibi locati sunt aliquis jam dictos fratres molestare gravare vel quomodo libet perturbare aut vexare possit statuimus et presenti scripto confirmamus ut nulli exceptis fratribus liceat in loco prefato ius sibi iudiciarium vendicare solutiones quas iudices et advocati exigunt expetere uel aliquas omnino exactiones extorquere munera seu donationes postulare sed talem pacem idem locus et tranquillitatem obtineat qualem prius habebat quando conversi ibi habitabant Porro si violentus raptor aut fur manifestus in eo loco deprehensus fuerit cum vestitu suo cingulo conprehenso de villa educatur et iudici a villanis offeratur Vt autem hec rata et inconvulsa in omne euum permaneant testes annotabo et proprii sigilli impressione signabo Hii autem sunt testes Comes siboto iuvenis de herrandessteine hadmarus de Cunringen Rodolfus Stubech Cunradus castellanus de Medelich Vlricus dapifer Albero de Zemeluibe Cunradus de Clements Valtherus de Wildekke Ortuuinus Vlricus Wichardus de Merchensteine heinricus de Ruhensteine heinricus de hertensteine heinricus de heldolphs et Albertus muncinch Marquardus de Medelich Cunradus de Roztingen hugo de parowa Rudolfus cellararius heinricus Schlehe hartungus de sconowe Vlricus junior Snegelle Datum anno incarnationis dominice MCLXXXVII Indictione V XV kalendas aprilis in Salchenowe Regnante Friderico imperatore et semper augusto feliciter Amen