Charter Document - 03880006

Charter Document - 03880006


Charter Number: 03880006
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1176
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Omnibus Christi fidelibus presentis etatis et future generationis pax et exultatio multiplicetur Quemadmodum Divina aspiratione commoniti elemosynarum largitate fiduciam nobis apud Altissimum nequaquam intermisimus collocare ita quatenus earundem elemosynarum nostrarum donatio eis quibus collata est inconvulsa perseveret justum existimavimus diligentius precavere Et idcirco omnium vestrum notum esse cupimus universitati quod Ego Henricus Dei gratia Dux Austrie una cum compare mea Theodora ac dilectissimis filiis Liupoldo atque Henrico villam que dicitur Sigenvelde submotis ex ea cultoribus ante illic habitantibus manu potestativa tradidimus Deo et Beate semper Virgini Marie nec non fratribus sibi famulantibus in loco qui vocatur ad Sanctam Crucem in quoslibet eorum usus redigendam quomodocumque placuerit excolendam et in omne euum liberrime possidendam Hanc vero nostre devotionis oblationem contulimus eidem venerabili loco sine ullo contradictore seu contradicendi jus de reliquo habente tam pro cunctorum in Domino sperantium incolumitate pace ac firma tranquillitate quam pro nostra nostrorumque parentum Salute et animarum felici requie nostri quoque regiminis Deo placita directione Nihil autem in supradicta possessione minorauimus nihil segregavimus vel qualitercunque permutavimus sed in agris pratis pascuis sylvis terris cultis et incultis montibus et vallibus fratribus eam prefatis pia meritis alacritate libero donandi ure delegavimus designantes et prefigentes ei terminos rivum scilicet qui dicitur Satelbach prout defluit et influit rivo alteri cujus est vocabulum Schwechant sicque per illius defluentem alveum quousque allabatur ei itidem rivulus qui vocatur Purchbach reliquis omnibus ejusdem predii terminis manentibus secundum quod eos cunctis notissimos incole loci homines utique fideles et testimonio receptibiles sub jure jurando demonstraverunt Ipsam porro de qua loquimur villam emimus a ministerialium nostrorum uno Ulrico inquam de Schonenkirchen qui illam justa possidebat hereditate volente simulque tradente uxore sua annuentibus etiam spontanea voluntate liberis suis omnibus et universis qui consanguinitate seu affinitate heredes possent succedere datis pro eis Centum et quinquaginta talentis ac sedecim mansis quorum quatuor quidem siti sunt in Guenvarn septem Engelschalchesvelde unus Modelanesdorf duo Gnage item unus Sibenbrunen et unus Nuwendorf Insuper in confinio Talarn vinea una Et ut talis coemptionis actio nostreque donationis publica et pia traditio ad omnem posteritatem inconvulsa permaneat hujus pagine super hoc conscriptionem tum contra eos qui de cognatione memorati ministerialis nostri descendent aut descenderunt tum contra omnium malignorum violentas et sine causa molestationes nostri sigilli impressione roborantes confirmamus adnotatis testibus qui sunt hi Liupoldus et Henricus filii Ducis Heinrici Otto provincialis comes et Otto filius ejusdem Albreht de Werde Rapoto de Medlike et Henricus frater ejus Albero de Pottendorff et Herbordus frater ejus Wernardus de Rabenstaine Wilhelmus de Michelensteten Chunradus de Riede Otto de Lewesdorf et filius ejus Chunradus Walterus de Sickendorf et Hartnidus frater ejus Leopoldus de Piugen Albero et Otto et Ortolfus fratres de Runecke Wolfkerus de Medlike Ulricus et Marquardus filius ejus de Hintperge Ulricus et filius ejus Fridericus de Schonenkirchen Chadoldus de Protleke Wichardus de Pirboum Albero de Tribanswinchel Liupoldus de Vitegeysdorf