Charter Document - 03880004
Charter Number: | 03880004 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Huius pagine lectoribus uel auditoribus tam futuris quam presentibus notum sit omnibus Christi fidelibus in perpetuum quod dominus Heinricus dux bawarie et frater ejus Chvnradus pataviensis episcopus delegaverint predium Minchindorf pro remedio tam anime sue quam parentum suorum sine omni contradictione in manus domni Adlberti advocati de perge ad construendas officinas sancte crucis quod postmodum idem Adlbertvs ad predictum locum contradidit et testibus stabilivit in presentia episcopi Chvnradi et prepositorum pataviensium Sancti Nicholai abbatisque formbacensis Wernhardi et prepositi mosburgensis Vlrici Hujus rei testes sunt Lvitoldus comes et filius ejus Livtoldus Walchun et frater eius Otto Fridericus filius comitis ratisponensis Pertholdus de Twombrvnnen Chunradus de Hedrichisdorf Warmunt Heinrich Ditmarus de gnannendorf et filius ejus Item prefatus dux Henricus et uxor ejus Theodora de grecia delegaverunt pro remedio tam anime sue quam parentum suorum sine omni contradictione super sanctam crucem debitum quod eis annuatim persolvendum erat de vineis ad locum eiusdem sancte crucis pertinentibus que sunt numero uiginti et una Testes sunt Liutoldus comes adlbero de purchartsdorf Vlricus de Stieuen Ramunt de Valcheinstein Hertnit de Sahsengange Pertholdus de Sizindorf cognomento chalbel