Charter Document - 03880002
Charter Number: | 03880002 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1136 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Quia caritatis compassio et debita pastoralis officii sollicitudo exigunt necessarium esse tam presenti quam future utilitati et quieti fratrum nostrorum uirorum religiosorum in cenobiis fideliter deo et sanctis eius seruientium prospicere ego Regenmarvs humilis sancte patauiensis ecclesie minister per huius nostre institutionis paginam dilectioni omnium tam futurorum quam presentium notifico qualiter dilectione et religione uenerabilis fratris nostri Gothescalchi abbatis cenobii sancte crucis nec non fratrum suorum sub eo in uinea Christi pro fructu eterne uite percipiendo laborantium instinctus nec non humili strenuissimi marchionis Lvopaldi petitione atque uenerande et nobilissime marchionisse consortis thori sui Agnetis filie Henrici imperatoris interuentu insuper precibus filiorum eorum scilicet Adalberti Lvopaldi Heynrici Ernesti exoratus omnem decimationem culture predicti uenerandi abbatis et fratrum suorum insuper omnium noualium que in presenti possident et deo annuente in futuro nouare debent legitima et canonica transmutatione facta scilicet datis duobus mansis in concambio a predicto marchione in duobus pagis sitis Hadeleth et murlingen et a me cum omni deuotione acceptis consensu cleri et populi nostri potenti manu delegauerim cenobio sancte crucis Et ut hec delegatio rata firma stabilis et inconuulsa permaneat in omni posteritate propria manu subscripsi et impressione sigilli mei feci confirmari et corroberari Huius rei testes sunt Comes Chonradus de pilstein Otto Chadolt Sterfrit Chovnradus Poto Isinrich Gvonthere Rvodolf Rapoto Facta autem hec sunt anno ab incarnatione domini MCXXXVI indictione uero XIIII anno regni domni Lotharii VIII imperii uero III Ordinationis autem uenerabilis Regenmari sancte patauiensis ecclesie pontificis XV