Charter Document - 03880001
Charter Number: | 03880001 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1133 - 1136 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Omnibus Christi fidelibus presentis etatis et future generationis pax et exultatio multiplicetur in perpetuum Acta principum uel donationes eorum ut venerabilibus locis firma permaneant et inconuulsa utile est ea scriptis annotare utile est ea sub omni cautela posterorum memorie commendare Inde est quod ego Livpoldvs dei gratia Marchio Austrie in presenti pagina exprimendum curaui quemadmodum ipso a quo omne bonum est inspirante atque Ottone dilecto filio meo qui se apud Morimundum ordini subiecit Cisterciensi adhortante fratres a prefato Morimundi cenobio evocauerim et in loco qui actenus Satelbach dicebatur nunc vero ob victoriosissimum nostre saluationis signum ad Sanctam Crucem uocatur collocauerim Quorum congaudens religioni et prouidens indigentie manu potestatiua hoc idem annuente et petente conparticipe thori nostri Agnete et filiis nostris Alberto Heinrico Liupoldo Ernesto tradidi deo et beate Marie semper uirgini et fratribus in iam dicto loco congregatis seu congregandis terram circumiacentem nostroque iuri pertinentem cum agris pratis pascuis aquis siluis cultis et colendis cum terminis quos ei circumlimitavimus et hic annotare censemus Sunt autem hii Ab eo loco ubi confluunt Satelbach et Swechant usque Murlingen ab inde sicut dirigitur uia que dicitur uia molendini usque ad priuentan et per eandem uiam que girat priuentan usque ad locum qui dicitur husruch et ab inde iterum per predictam uiam usque in Satelbach et ab hinc per directum usque ad uerticem qui uulgo dicitur Hoheche et ab hinc trans riuulum qui uocatur dorinbach contra medietatem montis qui dicitur Keizeruche et ab hinc per uiam que uadit ad siluam attinentem ad uillam que dicitur Sichendorf ab hinc ad locum ubi oritur riuulus qui appellatur marchbach ab hinc per uiam ducentem et iungentem se uie que ducit ad draschirch et ab hinc usque ad fontem qui oritur in loco qui uocatur Mvochersdorf et ab hinc ad montem cui uocabulum Ebenberch et ab hinc per uiam descendentem in Satelbach et per descensum ejusdem fluuioli ad locum ubi coniungitur fluuio qui appellatur Swechant Hanc autem nostram donationem atque eiusdem monasterii constitutionem non solum nostre incolomitati paci et tranquillitati sed et parentum nostrorum in Christo dormientium saluti proficere optamus et quieti Sperantes apud diuinam clementiam nostre fragilitati aliquatenus profuturum si cum ipsi fructum boni operis non facimus eos saltim qui uere deo fructificant ut uitem ulmus de nostra facultate sustentamus Verum quo magis ac magis hec que gessimus roborentur et rata firmentur scriptis presentibus testes et nostrum sigillum adiungatur Comes Chvonradus de Pilstein Otto de lengenbach Rapoto de nezta Sterfrit de becelinesdorf Otto de Leusdorf Vlricus de gadmen Vlricus de Sigenuelde Rvodegerus et frater ejus Rupertus de Sigchendorf Anshalmus de Sparwarsbach Ebergerus de Adelahte Hartungus de Ruhenegcke Jubort de tribanswinchele Ozo et Otfridus de murlingen Hartwicus Facta autem sunt hec anno ab incarnatione domini MCXXXVI Indictione uero XIIII anno regni domini Lotharii VIII imperii uero III