Charter Document - 03870014
Charter Number: | 03870014 |
---|---|
Cartulary Title: | Geras Stiftsarchiv Urkunden 1188 - 1992 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine dei omnipotentis amen Vt in nostris temporibus feliciter instituta et prudenti consilio confirmata in posteros etiam notitia propagentur nec processu temporis a nostra memoria per exortam obliuionis caliginem euanescant litterarum solent indiciis enarrari Innotescat igitur presentibus et futuris harum serie litterarum quod ego Hainricus de Plench instinctu admonitus redemptoris pro grauaminibus que domino abbati totique fratrum collegio in Jerus proh dolor intuli contricione perualida stimulabar timens me per hoc indignacionem altissimi nec non eius beatissime genitricis incurrisse cumque per ueram penitenciam puramque contricionem ac satisfactionem debitam abluuntur uniuerse macule peccatorum in recuperacionem et satisfactionem damni per me dicto cenobio irrogati cum assensu uoluntario et fauore dilecte vxoris mee nec non paruulorum meorum omniumque ad quos mea uidebatur hereditas pertinere duodecim solidorum reditus in Strancendorf annis singulis soluendorum fratribus in predicto cenobio dei seruitiis insudantibus libere et pacifice tradidi perpetualiter possidendos confidens me per hoc omnipotentis dei ac matris eius gracie reformari Verum ne qua possit ab impio aliquo in posterum calumpnia suboriri que donacionem attentaret huiusmodi resecare presentem litteram feci testium inscriptione nec non sigilli mei karactere communiri Huic etenim dono presentes cum fieret astiterunt Dominus Otto de Meissau dnus Hadmarus de Sonnberg dnus Leutwinus frater eius Wernhardus de Rusbach Dnus Fridericus de Raschenlou dnus Chunradus et frater eius Irnfridus de Chambek Dnus Hadmarus et Chadoldus frater eius de Werdt Hainricus de Stendorf Herbordus de Mold Ekardus de Gors Datum per manus dni Infridi vener canonici Patauiensis et decani in Chrems anno dni MCCLXI octauo idus Aprilis