Charter Document - 03870011
Charter Number: | 03870011 |
---|---|
Cartulary Title: | Geras Stiftsarchiv Urkunden 1188 - 1992 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In n s et i T Quoniam vt ait Apostolus omnes stabimus ante tribunal X vnusquisque nostrum dignam pro meritis retribucionem recepturus necesse est vt salubre consilium domini attendamus dicentis vt in die iudicii aduocatos de terrenis comparemus diuitiis opesque transitorias in coelestes commutemus delicias eternaliter permansuras Nouerit ergo tam presens hominum etas quam in X successura posteritas quod ego Botsko comes Bernekcensis et castellanus Znoymensis deo et sancte Marie in Jerus fratribusque ibidem deo famulantibus curiam vnam in Cocats curiam uenatorum nuncupatam cum omnibus agris pratis et hortis ac aliis attinenciis ad ipsam pertinentibus pro remedio anime mee contuli iure hereditario in perpetuum possidendam Ne quis autem iustum ac legitimum donacionis mee beneficium predictis fratribus in subsidium domus sue liberaliter collatum temere seu uiolenter presumat irritare propter habundantem cautelam presentem paginam sigilli mei munimine precepi insigniri Huius rei testes sunt Zmilo et Chuono fratres mei Zmilo de Bilcowe Stephanus de Medlowe Johannes plebanus de Drozendorf et ciues eiusdem ciuitatis Gerwigus tunc temporis castellanus Chunradus quondam iudex Pilgrimus molendinator Waltherus Phephel Vlricus Swebel et Gerlacus prior de Jerus Datum anno Domini MCCLV concurrente IIII indictione XIII epacte XI Principe Othachro Austriam gubernante