Charter Document - 03870010
| Charter Number: | 03870010 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Geras Stiftsarchiv Urkunden 1188 - 1992 [1350] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1253 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Premizl dei gracia dux Austrie et Stirie et marchio Morauie vniuersis hanc litteram inspecturis in perpetuum Noscat igitur tam presens hominum etas quam futura quod nos retribucionis et gracie futurum meritum exspectantes ab eo cuius ad sui similitudinem prouidencia nos condidit et redemit vt heredes faciat regni sui huius boni non immemores dilectis nobis fratribus claustri ecclesie Marie in Jerus pro remedio anime nostre et nostrorum remissione peccaminum ecclesiam sitam in uilla Mislowicz contulimus liberaliter cum uniuersis attinenciis et prouentibus ad eandem pertinentibus quocunque nomine censeantur perpetuo possidendam In cuius facti robur memoriam et cautelam presentem paginam ipsis dari mandauimus sigilli nostri in testimonium Karactere communitam Testibus eciam qui aderant subnotatis qui sunt Bosko Burgrauius Znoymensis Zmilo de Belcowe et fratres sui Ratiborius Jerosius et Marqvardus et alii quam plures Actum et datum Brune per manum nostri prothonotarii magistri Wilhelmi Anno domini MCCLIII III idus Julij XI indictionis
