Charter Document - 03870009

Charter Document - 03870009


Charter Number: 03870009
Cartulary Title: Geras Stiftsarchiv Urkunden 1188 - 1992 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1251
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine s et i T Ego Wichardus de Tyrna una cum consensu uxoris mee et filiorum meorum notum esse cupimus vniuersis tam presentibus quam futuris quod nos ius patronatus et collacionis quod dei gratia in ecclesia Wratingen habuimus simul cum iam dicta ecclesia propter deum et animarum nostrarum salutem fratribus et ecclesie Sancte Marie contulimus Jerocensi vt perpetuo possideant et secundum dei timorem sepedictam ecclesiam in cultu diuino foueant et plantent fideliter ac studiose Verumtamen quia propter labilem mundi uitam necesse est vt facta que divturnitate persistere debent non solum testium sed eciam scripture munimen sortiantur inde factum quod Sancte Marie et ecclesie fecimus Jerocensi presenti scriptura studuimus roborare Preterea innuimus omnibus scire uolentibus quod de terra quantum ad aratrum spectat sepedictam ecclesiam Jerocensem perpetue uolumus locupletari Testes huius rei sunt Leupoldus Poschel Vlricus Liber Wernhardus et frater suus Vlricus de Putsche Gaytmar filius Liberi Ekchardus et frater suus Hartliep Thomas Hugo miles Waltherus Wernhardus Vlricus fratres de Tyrna Perhtold de Primeysdorf Albero et frater eius Gerhard de Willehalmesdorf Vlricus scriba de Ragtz Hainricus Schuoho Riwin et Perhtold de Primeysdorf Eberhard et Dietricus filii Hugonis militis Et vt hec rata et inconuulsa permaneant presens scriptum sigilli nostri munimine roborauimus Acta sunt hec anno MCCLI ab incarnatione X Domino Duce Ottacharo Austriam gubernante