Charter Document - 03870008

Charter Document - 03870008


Charter Number: 03870008
Cartulary Title: Geras Stiftsarchiv Urkunden 1188 - 1992 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1251
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine s et i T Cum teste Salomone vniuersa sub sole manentia subiaceant uanitati cumque tempora labantur more labentis aque humanique generis vniuersitas cum simili consurgat ab ortu simile quoque fatale soluat tributum racio postulat et reqvirit vt cuncta facta memorie digna tam uive uocis testimoniis quam litterarum apicibus posterorum memorie commendentur Ego igitur Wicardus de Tyrna tactus inspiratione diuina opus pietatis per me solempniter perpetratum sub testimonio presentium modernis et posteris cupio fieri manifestum uidelicet quod ius patronatus ac collacionis quod per dei graciam in ecclesia Vretingen mihi hereditarie competebat cum iam dicta ecclesia suisque attinenciis vniuersis benigno fauore illustris domini mei Otokari gloriosi regis Boemie ducis Austrie et Styrie et marchionis Morauie ad hoc plenius accedente una cum pleno consensu uxoris mee et vniuersorum amicorum meorum qui huic mee collacioni [licet indebite fecissent] poterant reclamare ecclesie contuli Jerocensi vt eandem ecclesiam Vretingen in cultu diuino plantent et foueant et conseruent omnes qui pro tempore Jerocensem rexerint ecclesiam Ita tamen quod dominus Chounradus nunc pastor legittimus ecclesie Vretingen suo gaudeat pleno iure in ecclesia iam dicta tempore uite sue Insuper dicte sepius ecclesie Jerocensi donaui libere de terra mee proprietatis terram ad aratrum unum sufficientem et laneos duos sitos in ipsa uilla quorum possessionem sine more dispendio resignaui ecclesie Jerocensi vt hec tempore uite mee libere possessa ab omni impetitione perpetuo liberius possideant et quam feci collacionem in iure patronatus ecclesie Vretingen Jerocensi ecclesie confirment et approbent euidenter Vt autem prescripta donacio et collacio permaneat irreuocabilis et calumpnie materiam euadat hanc litteram dedi ecclesie Jerocensi in testimonium euidens mei sigilli Karactere et annotatione testium insignitam Qui sunt hij Chounradus in Vrettingen Liupoldus Poeschel Vlricus liber Wernhardus et frater suus Vlricus de Butsch Gaytmarus de Vreyensteyne Ekhardus et frater suus Hartliep Thomas Hugo miles Waltherus Wernhardus et Vlricus fratres de Tyrna Berhtoldus de Primeynsdorf Albero et Gerhardus fratres de Willhalmsdorf Heinricus agnomine Scheuhe Vlricus scriba de Rakez Reichwinus et Berhtoldus de Primeynsdorf Eberhardus et Dieterus filii Hugonis militis et alii plures uiri omni exceptione maiores quorum nomina exprimi non oportet Acta sunt hec anno gracie Millesimo Ducentesimo Quinquagesimo primo