Charter Document - 03870006

Charter Document - 03870006


Charter Number: 03870006
Cartulary Title: Geras Stiftsarchiv Urkunden 1188 - 1992 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Letter
Date: 1242
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine s et i T amen Fridericus dei gratia dux Austrie et Styrie dominus Carniole omnibus Christi fidelibus salutem in perpetuum Quia religiosam uitam eligentibus ab omnibus Christi fidelibus congrua prospiciendum est consideratione nos tamen specialius hoc uotum in corde gerimus ut circa ipsos amplius in benefitiis crescere et profectui eorum intendere propensius debeamus Hinc est quod duo monasteria scilicet domum sancte Marie in Jerus sub regula sancti Augustini secundum ordinem premonstratensem et claustrum monialium in bernek in nostram defensionem cum omnibus suis pertinentiis suscipimus et uniuersis nostre iurisdictioni subiectis suademus fideliter et monemus damusque potestatem comitibus in Hardekke militibus ministerialibus nostris ut de bonis et possessionibus suis in uita et in morte erogandi et testandi predictis domibus siue sint curie predia aut uinee plenam et liberam habeant facultatem Ad fouendam autem monasticam quietem prohibemus fieri iurgia contentiones et placita in predictis claustris ut semoti a mundano strepitu deum iugiter contemplentur Reos sanguinis fugientes ad eos et servos defendant nullusque eos de claustris extrahere audeat nisi prius indempnitatem de personis eorum prestiterint uel fuerit publicus latro uel nocturnus populator agrorum colonos in possessionibus eorum seruos et mercenarios nullus sub pretextu aduocatie grauare uel exactiones siue steuras in eos facere presumat item ne quis clericos conuersos uel conuersas predictorum monasteriorum trahat ad seculare iudicium inhibemus Inuasores eorum detractores calumpniatores proscribimus et perpetua infamia notamus bona eorum publicantes et demum si non resipiunt ultimo eos supplitio dampnamus ut quos timor dei a malo non reuocat saltem pena temporalis coherceat discipline Ad hec per totam terram nostram Austrie intra metas et ultra metas de omnibus que iisdem domibus ducuntur tam de propriis quam et de donatiuis omnes mutas siue thelonea quocunque censeantur nomine perpetuo relaxamus Ne autem propter defectum instrumentorum igne exustorum iustitia eorum periclitetur et calumpnie uel lites eis suscitentur innouamus et restauramus eorum priuilegia quia scriptura est memoria hominis iuxta illud Cum meus nostra nihil capiat quin deleat illud etas est mentis scriptura fidele sigillum Innotescat igitur omnibus christi fidelibus qualiter uir nobilis Vlricus olim de bernek consilio et auxilio uenerabilis Chunradi patauiensis episcopi et domini Hainrici attaui nostri ducis austrie spe eterne retributionis in fundo sue proprietatis apud bernek ecclesiam diuinis obsequiis mancipauit et ad honorem dei canonicos regulares secundum ordinem premonstratensem et regulam S Augustini Item monasterium monialium fieri decrevit quod propositum postea mutavit et in loco qui Jerus dicitur propter fontana et pascua et necessitates alias secundum predictam regulam in honore s dei genitricis monasterium fundauit sororibus monialibus in bernek dimissis quarum curam et sollicitudinem abbati qui pro tempore ministraret in monasterio Jerus tam in spiritualibus quam in temporalibus iniunxit ut debitam subiectionem et reuerentiam ei exhibentes et secundum regulam S Augustini et ordinem premonstratensem correctionem autem tam fratrum quam sororum de bonis suis contulit ecclesiam bernek cum consensu episcopi pleno iure in qua fratres suos instituendi et ad curam sororum et barrochiale offitium exercendi liberam receperunt ab episcopo potestatem et duas partes decimarum eiusdem barrochie Apud monasterium Jerus octo araturas quas in feodo habuit quidam nobilis nomine Ranzierus qui liberaliter eis resignauit et predicte ecclesie conferri rogauit Item uillam Phafenrevt dimidiam uillam Chodown molendinum in Saza apud aquam Tumbraz In Schierneisrevt duo predia et unam curtim In Hard duo predia In Pozleinstorf duo predia et unam curtim In Lewendorf duo predia et unam curtim Item siluas et pascua et prata in hys metis iacentia in oriente scilicet a uilla Fukniz usque ad occidentem ad siluam que Saza dicitur item a septentrione scilicet a uilla Lagnowe usque ad austrum ad villam Gokatsch Item in Minnbach IIII predia In Bomelstorf unum predium In Motsidel dimidium predium Item has uidelicet ecclesias barrochiam Drozendorf pleno iure in qua episcopus ius suum et patronus ius suum dictum ecclesie contulerunt et duas partes decimarum ad forum pertinentium in aliis vero uillis eiusdem barrochie tertiam partem decimarum in antiqua ciuitate Drozendorf XIII curtes In Hofstetin mansum unum cum agris suis Item ecclesiam Vlrichslag cum tertia parte decimarum In Wichartslag tertiam partem decimarum et duos mansus in Bertholts Item ecclesiam Japans cum tertia parte decimarum et mansum unum et totum montem et capellam Lvdwigs et mansum unum Ecclesiam Bloumnowe cum tertia parte decimarum Ecclesiam Chirchperch cum tertia parte decimarum Ecclesiam Nivndorf cum tertia parte decimarum Ecclesiam Eibenstain cum decimis et agris suis Item in Reving duo predia Circa Pulka XVII uineas In Vretgoinstorf curiam uillicalem et III curtes In Wichartstorf curiam uillicalem et VI curtes et uineam In Mewing curtim et uineam In Marquartstorf uineam In Retze duas curtes Item de parte ipsius silue que Saza dicitur cum rivulo qui Pigawitz dicitur usque ad torrentem qui defluit a Jerus ipso claustro Item de ipsa silua Saza singulis septimanis IIII carradas lignorum pro necessitate ipsius claustri recipi statuit atque iussit Item nobilibus suis militibus siue clientibus potestatem tribuit ut de bonis suis siue possessionibus que ab ipsa comitia bernek habere dinoscerentur ad ipsa claustra Jerus scilicet et bernek in vita et in morte erogandi et testandi plenam haberent et liberam facultatem Item statuit ut omni iure quo vniuersi ipsius comitie nobiles in suis utuntur possessionibus siue bonis ipse etiam domus in suis utantur bonis plene et gaudeant pacifice et quiete Item comites de Hardekke Leutoldus scilicet et Hainricus etiam predicte ecclesie Jerus contulerunt curiam in Pulka et IIII curtes et duo molendina ad hec ipsi comites profectui et utilitati dictarum ecclesiarum pie et toto desiderio cordis intendentes suis militibus clientibus ciuibus seu aliis in ipsorum iurisdictione positis talem gratiam tradiderunt ut de bonis suis agris curiis uineis ciuilibus quod Pourchrecht dicitur ad antedictas ecclesias in morte et in uita erogandi et testandi plenam habeant et liberam facultatem ceterum etiam ut uno eodemque iure quo et ipsorum milites et clientes in suis gaudent possessionibus et utuntur sepefate ecclesie in bonis talibus gaudere et frui debeant statuerunt Nos igitur ob reverentiam sanctissime et gloriose Virginis Marie et propter salutem nobis in presenti et futuro seculo augmentandam uniuersas donationes comitum de Hardekke seu aliorum nostrorum nobilium ad cenobia Jerus et bernek factas et que adhuc in posterum fient perpetuo confirmamus Nichilominus eos qui hanc nostram potestatiuam et irreuocabilem confirmationem arctare uel infringere suis peruersitatibus seu perfidiis attemptarint ad nostram grauissimam et irremediabilem asscribimus indignacionem posthac eosdem puniendos pro hac malitia et nequitia diuine relinquimus ultioni nisi conuersi predictis cenobiis de omnibus que per eos uel ab eis fuerint subrepta satisfecerint competenter Vt autem hec nostra confirmatio stabilis maneat in secula seculorum et eisdem domibus proficiat indesinenter hanc inde paginam scribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari et predictis ecclesiis pro euidenti et lucidissimo testimonio assignari Datum apud Starchenberch Anno Incarnationis Domini MCCXLII idus Julii feliciter amen