Charter Document - 03870003
Charter Number: | 03870003 |
---|---|
Cartulary Title: | Geras Stiftsarchiv Urkunden 1188 - 1992 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1219 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini Vlricus dei gratia Patauiensis episcopus uniuersis Christi fidelibus tam natis quam nascituris salutem in Christo Quia pastoralis officii cura quam deo dante suscepimus nos admonere dinoscitur ut iuri uniuscuiusque subditorum nostrorum tam paterna sollicitudine curemus prospicere quatenus id quod quis iuste assequitur in pacis quiete per confirmationis nostre presidium in perpetuum se gaudeat possessurum Hinc est quod ad uniuersorum notitiam presentem paginam intuentium cupimus peruenire quod causa que inter nos ex parte una et uenerabiles fratres nostros Fridericum abbatem et conuentum de Jerus ex altera super ecclesia Drozendorf uertebatur est de nostro ac ipsius abbatis et conuentus assensu taliter diffinita ut Perngerus in ipsa ecclesia Drozendorf omnibus diebus suis sub nomine nostro perpetuus debeat esse uicarius certum tamen censum ex ea XXV talenta uidelicet prefato abbati et conuentui annis singulis soluturus Vnde et ipse omnes illius ecclesie pertinentias tam in decimis quam aliis omnibus possessionibus plene percipiet sicuti uerus pastor Et ut hec rata et inconuulsa permaneant presentem paginam conscribi et conscriptam nostri impressione sigilli consignari fecimus testium nominibus subnotatis Hij fuerunt testes Wezelo abbas Chotewicensis Gotfridus archidiaconus Heinricus de Poingarten Chunradus custos Patauienses canonici Reinbertus Einwicus Siboto Chuno Heinricus capellani Otto de Heichenbach marscalcus Waltherus dapifer de Tanneberch Otto de Morspach Heinricus Neliubere Chunradus Chambarius et alii quam plures Datum apud Moutaren per manum Chunradi notarii nostri XIII Kalend Octob Anno Dni MCCXVIIII Indict VII Pontificatus nostri anno quarto