Charter Document - 03870001

Charter Document - 03870001


Charter Number: 03870001
Cartulary Title: Geras Stiftsarchiv Urkunden 1188 - 1992 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1188
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Diepoldus dei gratia Pataviensis Ecclesie Episcopus universis Christi fidelibus in perpetuum Dum eterna beatitudine iocunditate perpetua nichil felicius nichil quoque sit iocundius intra fines proprios atque legitiraos vnusquisque taliter se exerceat in latitudinem karitatis ut adipisci ualeat premia eterne felicitatis Hanc igitur prouidentiam secutus nobilis vir Ekebertus de Pernnhek et uxor ejus Hadwic et liberi eorum Ovdalricus et Ekebertus atque Eufomia in absolutionem peccatorum suorum et pro redemptione animarum parentum suorum et omnium fidelium defunctorum monasteria duo uidelicet Jeros et Pernnhek in predio suo sita cum omnibus suis pertinentiis cultis et incultis et vniuerso jure patronatus et aduocatie quod in eis habebant episcopali ecclesie nostre in cuius diocesi sunt posita manupotestativa tradiderunt et post traditionem factam nomine suo et heredum suorum directa linea ab eis descendentium aduocatiam a nobis non in exactiones vel aliquas angarias in iam dicta monasteria et suos exercendas sed in protectionem duntaxat ipsorum in feudum receperunt Cum itaque pie desiderium uoluntatis et laudande diffinitionis intentio sacerdotalibus studiis semper sint adiuuanda ne per insolentiam hominum id quod tam laudabiliter actum est sicut fieri solet interdum aboleri valeat presentis scripti paginam inpressione sigilli nostri communimus et eorum testimonio quorum nomina infra continentur auctoritate dei omnipotentis corroboramus Burkhardus de Chambe Wernherus prepositus de Mahtse Covnradus comes de Pilstein Hermanus de Stein et duo filii eius Heinricus et Hermanus Wicardus de Scebin Oudalricus de Liebenberc Sigfridus Weise Fridericus pibnahp Rubertus et Almarus de Pernhec Albero de Drozendorf Hugo de Karelstete Eberhart piscator et frater eius Cuonradus Riwin AIbero Riwinus de Cizstersdorf Sigboto et frater eius Heinricus de Bozisdorf Ruodolfus et Arnoldus Ortholfus et Einwig de Wicarsslach Et alii quamplures Actum feliciter anno mill CLXXXVIII Indict VI tercio Clemente sedi Romane presidente atque Friderico rom imperatore feliciter regnante Datum per manum Richeri canonici et prothonotarii Theobaldi Patav Epi