Charter Document - 03860139
Charter Number: | 03860139 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1298 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Piligrimus iudex consulesque iurati civitatis Wiennensis tenore presentium recognoscimus publice profitentes tam presentium quam futurorum memorie conmendantes quod vir discretus Sifridus filius Lewpoldi in Alta Strata quondam concivis nostri propter multiformia debita per que nimium implicitus extitit et ad supplendam vite sue inopiam quod vulgariter ehafftnot dicitur sicut in presentia nostra approbavit evidentissime testimonio duorum credibilium virorum scilicet domini Ottonis filii Ottonis Haymonis et Chunradi Hesnarii domum suam in Weihenpurch sitam vendidit honorabili viro domino Heinrico venerabili Gottwicensis ecclesie abbati pro centum quadraginta marcis argenti puri Wiennensis ponderis plenarie persolutis Nos vero cognoscentes huiusmodi causam rite ac rationabiliter procedere ipsam approbamus et confirmamus presentibus nostre civitatis sigilli robore consignatis Datum Wienne anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo