Charter Document - 03860136

Charter Document - 03860136


Charter Number: 03860136
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1296
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Rinhardus decanus ac plebanus Chvelevbensis omnibus presentes litteras legentibus vel audientibus salutem in omnium salvatore Cum diem messionis extreme debeat unusquisque misericordie operibus prevenire ego hoc ipsum attendens compos rationis et virium mearum quantum facultatis mee fuit subscripta pro anime meea remedio ordinavi ad Campum Liliorum vineam in Phaffsteten sitam iuxta vineam ipsorum que vocatur Toerel item ad sepulturam pro expensis et pro cera XVI libras denariorum item pro calice X libras denariorum item pro tabula ad sanctum Symonem III libras denariorum item pro testamento monachis et conversis XV libras denariorum item pro vitro ad capellam in porta III libras denariorum item fratri Ch[unrado] seniori nostro amico speciali II libras denariorum et optimum corium quod habeo Acta sunt hec anno domini MCCLXXXXVI in die nativitatis virginis gloriose presentibus domino Vrschalco plebano de Willhalmpurga et sociis nostris Wolfhero et Iacobo et Vlrico dicto Poedweino cive Sancti Ypoliti et familia nostra Engelberto et Rudolfo et aliis fide dignis