Charter Document - 03860133

Charter Document - 03860133


Charter Number: 03860133
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1296
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Hadmarus dei gracia Nevnburgensis ecclesie prepositus ad noticiam tam presencium quam futurorum volumus pervenire quod cum Elyzabet vidua relicta Waltheri quondam civis nostri venerabilibus abbati et conventui in Inferiori Altha sancti Benedicti ordinis domum in inferiori foro annexam strate ample et vineam eidem domui contiguam quartane continentem in suo testamento pro salute anime sue et dicti mariti sui ac aliorum progenitorum suorum ordinasset nos in continenti ad preces eiusdem vidue predictis religiosis domum et vineam memoratas contulimus emphyteotico iure quod purchreht volgaritera nuncupatur de quibus servient nobis annis singulis in festo sancti Martini duodecim denarios et de tribus placitis in anno sex denarios loco voytreht de fructibus quoque vinee eiusdem nobis decima persolvetur In huius rei testimonium atque robur prefatis abbati et conventui damus presentes sigilli nostri munimine confirmatas Datum in Nevnburch V idus marcia anno domini MCCXCVI