Charter Document - 03860129

Charter Document - 03860129


Charter Number: 03860129
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1294
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Quia res geste diffidencie periculum et oblivionis dispendia frequenter incurrere consueverunt ego Rinhardus dei miseratione decanus in Chvlevb per presencium continenciam declarare modernis et noticie duxi transmittere futurorum quod cum me ab ecclesia Chotwicensi multarum gratiarum beneficia meminerim percepisse cupiens eadem sincere devocionis affectu recognoscere et anime mee remedium nichilominus facere sempiternum wineama meam sitam in Gvmpoltschirichen dictam Gleizenuelder et novem solidos reddituum in Gothalmsperi empcionis titulo ad me pertinencia conventui fratrum in memorata Chotwicensi ecclesia deo militancium donavi et tradidi pleno iure ita tamen ut fructibus sive proventibus quibuscunque tam dictorum reddituum quam vinee prenotate michia dumtaxat ad dies meos integraliter reservatis ipsa vinea deinceps ad infirmariam pro consolacione infirmancium et dicti redditus ad oblagium perpetuo debeant pertinere ut dum annis singulis anniversarius obitus mei dies evenerit cum vigiliarum et missarum sollempniis mei memoria exequiali officio peragatur et ipso die per dictos redditus et unam dimidiam carraddama vini oblagiario de supradicta vinea sine labore quolibet assignandam tam conventui fratrum quam dominarum totique familie per oblagiarium communis consolatio preparetur In cuius rei testimonium evidens et cautelam presentes litteras dedi ecclesie Chotwicensi domini Ekhardi venerabilis prepositi ecclesie Sancti Ypoliti ac proprii sigillorum munimine roboratas Testes sunt Heinricus prior Chotwicensis Fridricus cantor Albero plebanus Sancti Viti Wikhardus Helnwicus Asinus Albero celerarius a Petrus capellanus fratres ibidem dominus Otto et frater suus dominus Marquardus milites de Wildenstein Wernhardus Wlfingus et Ditricus Hevslarii fratres Chunradus de Hvrnpach Andreas Cholomannus et Pertoldus fratres de Stein Engelshalcus de Furt Chunradus et Vlricus fratres ibidem Walchunus de Ekchendorf Hermannus de Pfaffendorf Chunradus de Zeking et plures alii fide digni Datum in Chotwico anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto Petronelle virginis