Charter Document - 03860122
Charter Number: | 03860122 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1289 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Heinricus dei gracia abbas totusque conventus fratrum monasterii Choetwicensis universis litterarum presencium inspectoribus volumus esse notum quod propter inminentem necessitatem nostro monasterio decimacionem vini in Leuben totam que nostram ecclesiam respicere dinoscitur excepta tamen decima vinearum dominorum nostrorum canonicorum ecclesie Pataviensis domino Heinrico dicto de Inne venerabili canonico et vicedomino eiusdem ecclesie Pataviensis propter promocionis et dilectionis constancia qua nos ac nostrum monasterium amplectitur pro triginta et quinque libris denario rum Wiennensium vendidimus iure precario quod vulgariter leibgedinge dicitur integraliter colligendas dantes ei fraternitatem et communitatam omnium oracionum et devocionum in nostro cenobio agendarum in signum fraternitatis duos calceos hyemales in festo beati Martini eidem domino H[einrico] quasi uno de nostris confratribus annis singulis tribuentes Si vero infra spacium quatuor annorum ipsum mori quod absit contigerit ad valorem unius libre denariorum de manu domini abbatis porrigendorum fratribus iam dicti monasterii annis singulisa consolacio fiat in memoriam sui anniversarii perpetuo celebrandi predicteque decime vini ad nostrum cenobium absque impeticione qualibet revertentur In cuius rei testimonium evidens et cautelam presentes litteras ipsi dedimus nostrorum sigillorum munimine roboratas Testes huius rei sunt dominus Heinricus prior noster dominus Dittricus dominus Albero custos dominus Wichardus prepositus dominus Eberhardus dominus Chunradus dominus Heinricus dominus Albero cellerarius et alii fratres nostri item dominus Ekardus prepositus ecclesie Sancti Ypoliti dominus Wichardus Heusler plebanus in Neleub Nycolaus notarius item laici Chunradus Hurnpech Leutwinus frater suus Chunradus de Fuert Vlricus frater suus Albero de Hurnpach Leutwinus frater suus Engelschalcus Albertus item cives in Stain Eberhardus decimator Cholomannus Andreas et alii quam plures Datum in Choetwico anno domini MCCLXXX nono II idus octobris in die beati Kalixti pape