Charter Document - 03860116
Charter Number: | 03860116 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1289 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Que geruntur in tempore cum tempore ne l[abantur necessar]ium est et utile ad memoriam hominum scripturarum [testimonio] revocare Hinc est quod nos Margareta et Hainricus filius noster [et] Gerdrudis filia nostra et alii heredes ad hoc pertinentes de Streitwesen omnibus hanc litteram inspecturis tam presentibus quam futuris volumus notum esse Ortwino de Goznich uxori quinque areas sitas in Groznich solventes sex solidos minus XII denariis et sex iugera ibidem solventia LX denarios et unam aream sitam in Velz solventem L denarios duobus minus sibi et eredibus suis tam filiis quam filiabus aut cuicunque vendere voluerint iure obtulimus feodali perpetualiter possidendas Ut autem hec dicta certa per maneant et firmata hanc litteram nostro sigillo fecimus communiri testibus subnotatis qui tales sunt dominus Wichardus miles de Rietental dominus Heinricus de Windorf Chunradus de [Windisstei] Hilprandus de Straz Perhardus de Straz Wildugum civem de Hedrihstorf Vlricum iudicem ibidem Vlricum Hertricum Chunradum fratrem Wildungi Hertwicum Wellonem Haimonem Hainricum de Chambek Meinhardus de Goznich Gerlohus ibidem Hainricus ibidem Rudolffus vulpese Hainricus Albus Hainricus Hirzo Hainricus filius Nevozlinne Ruegerus Steger Chunradus officialis Ruegerus frater eius Hainricus [En]inchel Rudolffus ibidem Wernhardus de Chlaubendorf Chuuradus ibidem Herm[annus] Wokerlo Chunradus Rumpler de Velz Chunradus notarius et alii quam [plures]