Charter Document - 03860115

Charter Document - 03860115


Charter Number: 03860115
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1288
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Heinricus miseracione divina ecclesie Choetwicensis abbas universis litterarum presencium inspectoribus cupimus esse notum quod redditus denariorum unius talenti sitos in Velabrvnne quos domina Margaretha uxor domini Ottonis de Walde de voluntate et consensu sui patris domini Alberonis de Michelsteten ob remedium anime sue et omnium parentum suorum nostro monasterio sub testamento delegavit ad consolacionem fratrum nostrorum duximus statuendos tali pacto ut annis singulis prior nostre ecclesie fratribus nostris et sororibus feria quarta quatuor temporum ante nativitatem domini de predictis denariis consolacionem facere debeat ad valorem unius talenti prehabiti computatam Ipsi vero fratres et sorores tali die memoriam ipsius domine Margarethe et aliorum parentum et affinium suorum in celebracione missarum et vigiliarum iuxta consuetudinem defunctorum devote et communiter agere tenebuntur In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo nostro et conventus et ob perpetue firmitatis indicium sigillo domini Alberonis de Michelsteten patris predicte domine Margarete et mariti sui domini Ottonis de Wald sigillo duximus confirmare Testes huius rei sunt dominus Wichardus plebanus in Neleub dominus Wlfingus de Wald dominus Otto de Wald dominus Otto dominus Marquardus fratres de Wildenstain dominus Dietricus dominus Wlfingus fratres de Heuslein et alii quam plures Acta sunt hec in Choetwico anno domini MCCLXXXVIII XVII kalendas septembris