Charter Document - 03860112

Charter Document - 03860112


Charter Number: 03860112
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1287
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Ne gesta hominum mutabilia per transcursum temporis defluentis in oblivionem et errorem decidant proborum ea virorum testimoniis et literarum apicibus convenit perchennaria Noscant igitur tam presentis quam successore etatis homines presentem literam contuentes quod ego Ortolfus de Kirchberg beneficium unum in Zellerndorff situm quod immediate ad me iure proprietario pertinebat et ex eo legandi vel vendendi hoc ipsum cuicunque volui liberam habui facultatem de bona voluntate uxoris mee domine Cunigunde et fratrum meorum videlicet Ottonis Alberonis et Friderici accedente quoque consensu benevolo patrui mei domini Ottonis senioris de Kirchberg ecclesie sancti Lamberti in Altenburg cum omni iure quod habui pro decem et octo talentis denariorum Viennensium absolute vendidi et ad altare ibidem manu propria liberaliter resignavi promittens nihilominus tam ego quam etiam fratres mei predicti una cum patruo meo prelibato ad manus domini Conradi venerabilis abbatis eiusdem ecclesie fide data quod eidem ecclesie secundum omnem formam iustitie et terre consuetudinem velimus de predicta possessione contra impetentem quemlibet defensionem debitam exhibere Verum etiam quod nobilis dominus Stephanus de Meyssowe marschalcus Austrie eandem ipsam ecclesiam ratione advocationis in suis tenetur iuribus defensare et indempnem in omnibus conservare ad maiorem cautelam future calumnie precavendam et ampliorem fidem certitudinis dicte ecclesie faciendam tractatu nostro primitus dicto domino ordinabiliter intimato ab eo petii et obtinui presentem litteram super huiusmodi compilatum suo sigillo appenso una cum meo firmiter roborari et eandem in vivacem memoriam et evidens testimonium promissorum monasterio tradidi supradicto Huius venditionis testes sunt dominus Hadmarus senior de Sunnberg dominus Stephanus de Meyssau iam predictus eiusdem ecclesie advocatus dominus Aloldus de Cheione ministerialis Austrie dominus Pitmarus de Hadmarstorf dominus Ulricus Merzo dominus Poppo de Peugen dominus Otto dictus Grecius dominus Henricus de Pach milites Ortolfus de Stockarn et frater suus Ortolfus de Meyssau Prethlo de Krueg Gotschalcus de Frauhofen Henricus de Wiltperg Hugo de Molt Henricus Pachsech Ulricus et Conradus fratres sui Conradus de Sancta Maria Albertus de Walkerstein clientes Otto de Fuenfeld Conradus frater suus Ulricus Wienner Ditmarus de Altenburg Wolfkerus de Fuggla et alii quam plures laici fide digni Datum et actum in Altenburg anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo septimo in die sancti Barnabe apostoli