Charter Document - 03860111

Charter Document - 03860111


Charter Number: 03860111
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1287
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis Christi fidelibus presentes inspecturis litteras Reynaldus miseratione divina Messanensis archiepiscopus Maurus Ameliensis Leotherius Verulanus Waldebrunus Avellonensis et Glauinicensis Perronus Larinensis Leo Chalamonensis Egidius Turtyburensis Thomas Acerrarum frater Romanus Crohensis Raymundus Uapincensis et Aymericus Colymbriensis episcopi salutem in domino sempiternam Gloriosus deus in sanctis suis in ipsorum glorificatione gaudens in veneratione beate Marie virginis eo iocundius delectatur quo ipsa utpote mater eius effecta meruit altius sanctis in celestibus collocari Cupientes igitur ut monasterium in Chotwico ordinis sancti Benedicti Pataviensis dyocesis quod in ipsius gloriose virginis est insignitum vocabulo congruis honoribus frequentetur omnibus vere penitentibus et confessis qui ad dictum monasterium in festivitatibus subscriptis videlicet nativitatis domini resurrectione et ascensionis in adventu Spiritus sancti paracliti in singulis festis beate Marie virginis ac patronorum singulorum altarium ibidem in anniversario die dedicationis monasterii memorati atque per octavas festorum omnium predictorum causa devotionis accesserint vel ad fabricam prefati monasterii manus porrexerint adiutrices nos de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius patrocinio confisi dummodo hanc nostram indulgentiam loci diocesanus ratam habere seu confirmare decreverit singuli singulos quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer in domino relaxamus In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus duximus apponenda Datum Rome anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo septimo pridie kalendas martii pontificatus domini Honorii pape quarti anno secundo indictione XV