Charter Document - 03860110

Charter Document - 03860110


Charter Number: 03860110
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1286
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Rimbertus de Eberstorf camerarius Austrie universis presentium inspectoribus esse cupio manifestum quod ad instantiam domini Heinrici dicti de Mevrlinge venerabilis abbatis monasterii Chotewicensis totiusque conventus fratrum suorum Bendittus iudeus de Wienna qui predecessorum suorum abbatum videlicet de Chotewico quandoque creditor existebat ad meam evocatus presentiam publice recognovit quod idem dominus abbas et suum monasterium nomine suorum predecessorum in nullo credito sibi penitus tenerentur immo quod universa et singula debita olim aput ipsum contracta sint dudum plene et integraliter persoluta Restituit itaque et restituere promisit sine fraude omnia et singula publica instrumenta que ab ipsis abbatibus super quibuscunque debitis ullis retroactis temporibus accepisset ita ut si quod eorum ipse vel sui heredes in iacturam dicti monasterii inposterum exhibebunt hec ex nunc nullius sit roboris immo tamquam falsatum publice repellatur In cuius rei testimonium et cautelam memoratus dominus abbas nomine sui monasterii presentem petivit paginam sigilli mei karaktere et advocati sui domini Leutoldi de Chvnringe pincerne Austrie communiri Datum in Wienna anno domini MCCLXXX sexto XV kalendas ianuarii indiccione XIV Testes sunt dominus Otto de Haslowe dominus Heinricus de Chvnringe dominus Fridericus dapifer de Lenngenbach dominus Vlricus dictus Chappeller dominus Chvnradus de Ossenburch dominus Ludwicus et dominus Otto fratres de Celkinge dominus Otto et dominus Marchwardus Hevslarii dicti de Wildenstain dominus Wernhardus Ditricus Wlvingus fratres dicti Hevslarii Item de familia monasterii Chvnradus et Levtwinus fratres de Hvrnpach Cholomanus et Andreas fratres de Egenburga Gebhardus scriba de Nevmburga Engelschalcus scriptor Rudolfus dictus Grozchnecht et alii quam plures fide digni