Charter Document - 03860102
Charter Number: | 03860102 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1284 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Albertus dei gracia dux Austrie et Styrie dominus Carniole Marchie et portus Naonis ad universorum presentes litteras intuencium noticiam deferimus profitentes quod venientes ad nostram presenciam dilecti fideles nostri Wichardus videlicet et Ortolfus fratres de Topel omne ius advocacie quod racione feodi ipsis in parte dotis ecclesie in Chuleub compeciit vel competere videbatur ad manus nostras pro se et eorum heredibus nunc habitis et habendis libere resignarunt Quam igitur advocaciam per predictos fratres nobis sicut premisimus resignatam pro nobis reservare et in nostros successores perpetuo transferre decrevimus nulli prorsus in antea conferendam ipsamque ecclesiam cum suis attinenciis et eiusdem loci plebanum qui pro tempore fuerit nostre defensionis specialis presidio uti volumus et gaudere Testes vero huius rei sunt nobilis vir Volricus de Touuers Otto de Haslow Otto de Perchtolsdorf Fridericus dapifer de Lengenbach Volricus Cappellarius Fridericus de Housekk Chunradus de Schewernberch Meyngotus de Retelperg Otto de Wazzerberch Hainricus de Hag Vlricus de Merchenstain Dietricus de Weissenberg Otto de Mainberch Fridericus de Hamricus fratres dicti Fleischezzen Ieubardus et Rudgerus de Vrevl et quam plures alii fide digni In cuius rei testimonium presentes litteras dari iussimus sigilli nostri munimine roboratas Actum et datum Wienne sexta feria proxima ante dominicam letare anno domini M ducentesimo octogesimo quarto