Charter Document - 03860101
| Charter Number: | 03860101 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1283 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Otto de Mainberch tenore presencium profiteor omnibus hanc paginam inspecturis quod ad promovendum pie devocionis propositum quod Alheidis filia sororis mee dudum deo auctore concepit et nunc per emissionem voti sollempni cavit erga monasterium Chotwicense in quo sub regula beati Benedicti vult cum sanctimonialibus ibidem deo iugiter famulari curiam meam in Schintelekke quam emi aput dominum Fridericum de Hausekke solventem annuatim tres libras denariorum omnibus computatis eidem ecclesie sub venerabili domino Hermanno tunc abbate ibidem de consensu uxoris et heredum meorum in proprium obtuli perpetuo possidendam ita tamen ut easdem tres libras memoratus dominus Hermannus abbas vel sui successores qui pro tempore fuerint prefate Alheidi in subsidium prebende annis singulis quoad vixerit amministrent ea vero mortua curiam eandem sicut cetera bona ipsorum pro beneplacito ordinent et disponant Si vero dictas tres libras eidem Alheidi ut predictum est solvere neglexerint memorata curia ad me vel ad heredes meos denuo revertetur In supradicta vero curia nec ego nec quisquam alter heredum meorum nos pro advocato ingerere possumus nec debemus sed absque omni lucro eandem volumus fideliter sicut possumus defendere dum requirimur ac dum ecclesie Chotwicensi fuerit oportunum In cuius rei testimonium presentes literas sigillo domini Friderici de Hausekke atque proprio consignavi Testes sunt dominus Reinhardus de Chvlevb dominus Hartmannus plebanus de Chirchperch dominus Wichardus plebanus de Hofsteten dominus Hvgo plebanus de Grauendorf dominus Swikkerus plebanus de Weinberch Gotfridus plebanus de Ramstein item laici dominus Wichardus de Ramstain dominus Fridericus de Hausekke dominus Albero de Schevrberch dominus Chvnradus de Pylchdorf dominus Chunradus de Scheurberch dominus Hainricus de Hage Heinricus miles de Ganzzendorf Dietricus de Weizzenberch Georius frater suus Gotscalcus de Ramstein Vlricus Chlinge Chunradus de Hohenbart Ortolfus officialis domini Chunradi de Pilchdorf Dietricus de Guinerspach Chunradus iudex de Hofsteten Rudegerus frater suusa et quam plures alii fide digni Datum in Mainberch anno domini MCCLXXX tercio VII kalendas novembris indiccione X
