Charter Document - 03860097
Charter Number: | 03860097 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1279 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Pabo dei gracia prepositus totusque conventus ecclesie Nevmburgensis ad noticiam singulorum hanc litteram intuencium cupimus pervenire quod de vinea Weingrawen nuncupata ad hospitale nostrum pertinente defectibus inpellentibus in cultura neglecta adeo quod nullos potuimus fructus percipere ex eadem viro discreto domino Gebhardo notario et suis heredibus universis ad ipsius preces unum iuger eo iure quod vulgariter perchreht dicitur donavimus perpetuo possidendum ita quod idem G[ebhardus] vendendi obligandi et quomodo libet alienandi plenam habeat facultatem his tamen condicionibus non obmissis quod a festo beati Michahelis futuro proxime quatuor annis continuis transvolutis predicto hospitali octo urne vini nomine iuris montani et pro decima annis singulis in perpetuum serviantur At si possessores huiusmodi vinee finitis annis quibus vacant servicio postquam servire ceperint deinceps per duos vinum nominatum hospitalariis qui pro tempore fuerint neglexerint exhibere ex tunc ipsa vinea ad sepe dictum hospitale quibuslibet contradictionibus et occasionibus postpositis libere devolvatur et pertineat omni iure nullis possessoribus servatis regressibus ad eandem Ut auteni predicta donacioa perpetuo maneat inconvulsa presentem paginam nostrorum sigillorum munimine roboratam prefato G[ebhardo] et suis heredibus duximus assignandam in signum evidens et cautelam Testes sunt dominus Walthus decanus Otto custos Minhardus Hiltprandus Otto hospitalarii Iacobus Hadmarus Hugo Albertus Vlricus Ortolfus Ditricus Hanricus Chunradus Wisento Paulus seerdotes dominus Ditricus de Challenperge Cholo officialis magister Waltherus Fridericus Hvotstoch Vlricus de Chrizendorf Rvedwinus Chunradus Cholpech Rugerus notarius Hermannus Ymian et alii fide digni Datum et actum in Nevmburch anno domini MCCLXXVIIII quarto kalendas maii indictione septima