Charter Document - 03860095
Charter Number: | 03860095 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Helnwicus divina miseratione abbas ecclesie Chotewicensis scire volumus quoslibet presencium inspectores quod dilectis devotis nostris Cholomanno et Andree fratribus de Egenburga ius decime quod ipsis in curia nostra de Phaffendorf competit et ab antiquo competebat pro suorum exigentia meritorum recognovimus ipsosque inpheodavimus de eodem Est autem ius tale quod terciam partem decime de curia supradicta sicut ceteri decimatores nostri erga nos prout se habuerint tempora debent conducere annuatim salvo iure duarum reliquarum partium que heredibus Chalhochi de Echendorf et Hermanni fratris sui pie recordacionis competunt in eadem Verum quia dictam curiam nostram in Phaffendorf prefati Chalhochus et Hermanus olim integraliter occupaverant ne ipsorum heredes memoratis fratribus hoc est Cholomanno et Andree super huiusmodi iure sibi concesso litem imposterum moveant aliqualem relaxaverunt ipsis heredibus debita subnotata primo undecim libras denariorum et tres solidos quos per annum cum familia heredum fecerant in expensis item relaxaverunt XL metretas siliginis quas pro agrorum seminibus expenderunt item sepe dicti fratres fructus duorum annorum quos pro certa pecunia erga dominum abbatem comparaverant ipsos heredes secum frui pariter admiserunt Ut autem ius huiusmodi libere teneant et nullam in ipso calumpniam imposterum paciantur Vlricus notarius de Tyernstain et Chunradus et Vlricus dicti Dvorst tutores dictorum pupillorum ad omnia et singula dampna resarcienda se prefatis fratribus integraliter obligarunt In cuius rei memoriam presentes litteras sigilli nostri impressionibus communimus Testes sunt Chvonradus de Hvrnpach Rinhardus de Prvnne Ortlinus forestarius Chvonradusa dictus Gasthuser Arnoldus de Hvgelinge Pitrolfus de Wisendorf Pitrolfus de Hetzmanstorf Bertoldus de Wrowendorf Rvodwinus officialis de Mvnichhoven Otto et Hainricus fratres de Ebersprvnn Hainricus villicus de Velebrunne et alii quam plures Datum in Chotewico anno domini MCCLXX septimo pridie ydus decembris indiccione quinta